222
163
LIBER
flammatione tumidum non sedatur, dum alia,
quae simul inflammari ac tumescere coeperunt, se¬
dantur, etiam hoc non coalescere peticulum est.
lib. de vlc.
82. Vlcera hydropicorum aegrè curantur.
6. aph.
83. Vlcuscula in debilibus erumpentia, leta¬
lia. de loc. in hom.
84. Vlcera liuida in debili enata, letalia. ibid.
85. Vlcus in perituro aegro & debili liuidum
aut siccum, mortis imminentis signum. lib. prog.
& Coac. praen.
86. Quod verò locos attinet: subalares diffi¬
ciliores curatu sunt. & laterum mollitudines, &
femora. nam & morae in ipsis fiunt, & recidiuae.
ex articulis periculosissima sunt vlcera magni di¬
giti, & praesertim pedum. ex carnibus; gingiua¬
rum penisque caro putrefacta citò perit. 2. pror.
Pustulae articulorum, vide infrà hoc in libro,
sect. 102.
87. Quod verò aetates attinet: tubercula sup¬
purata & strumosa plurimos pueros occupant,
& facillimè ex ipsis liberantur. senioribus verò
pueris & adolescentibus minùs quidem oriun¬
tur, verùm difficiliùs curantur. Viris quidem ta¬
lia tubercula atque vlcera non fiunt, sed ceria
horrenda, & cancri occulti submersi, & ex pustu¬
lis nocturnis herpetes, donec sexaginta annos
impleuerint. Deinde autem nihil talium, sed can¬
cri occulti & summas partes comedentes, &
commoriuntur. ibid.
88. Ab