433
DE DESTILLAT. SECTIO II. 143.
minus, maturat, aperit, purgat, glutinatque nul¬
la alterius medicamenti ope: si pili barbae, ca¬
pitisque cani, eo liquore calido madescant, prę¬
sertim si adiungatur secunda aqua, qua utun¬
tur mulieres ad flauos reddendos capillos
os tingit rubro colore, in obscurum uergente,
duratque color hic sex menses; segmentis pini
latifoliaeuas impletum, aqua rosarum affusa,
si uase duplici destillas, succus emanans oleo¬
sus, est odoratissimus, qui caphurę aqua uul¬
go dicitur. Quae aut olea, ui ignis expressa, in
subiectum uas descendunt, quod per descen¬
sum destillare appellant, faciliùs efficiuntur,
sed, uti diximus, non sunt nostri instituti.
De Seminibus, & Corticibus. Cap. XVII.
SEMINA foeniculi, anisorum, atque huiusmo¬
di, cucurbita curua locantur, ad eorumque
libram, adduntur aquae fontis purissimae
unc. 3. & tepentis balnei calore macerantur,
inde educitur oleum odoratum, quod stoma¬
cho roborando, flatibus discutiendis, orisque
halitui commendando, plurimùm praestat:
Huius, sed anisorum pręsertim, si guttę aliquot
cum ijs pharmacis misceantur, quę ad coli do¬
lores, pro deijcienda aluo, adhibemus, mul¬
tum prosunt. Quod si loco aquę in destillando
uinum addideris, calidis oleum euadet, sed minus
suaue, minusque odoratum: è semine lactucę, &
hyo¬