433
148 HIERONYMI RVBEI
dies, macerant, mox igne cinerum, uase re¬
curuo oleum elicitur. His modis extractum,
oleum thuris, uulneribus conducit partium
neruosarum, ac membranarum, ligamento¬
rumque. Quod uerò ex alomem, uulneribus capi¬
tis, & pectoris optimum est: ex succino (quod
tamen non gummi esse, sed bituminis speciem,
Georgius Agricola, optimè, meo iudicio, con¬
tendit) doloribus colicis, atque uteri, caete¬
risque frigidis affectibus conducit; est enim
ut perspicuum, aureoque colore, ita calidissi¬
mum, & cum tetro odore sit, ad excitandos
epilepticos & soporosos utiliter adhibetur.
Qui è sagapeno, & chalbano destillat, liquo¬
rem, cicatricem extenuare, ut uix appareat, si
in uulnere ponatur, scribunt. Qui omnium si¬
mul oleum cuperet, curandis uulneribus
ptissimum, idque citò, ea contundat, agitetque
cum quarta parte cerae uirgineae, retortaque par¬
ua cucurbita, igne cinerum destillet; mirificum
enim oleum manabit ad omnia ulcera ferè ac
uulnera: è myrrha quod elicitur oleum,
pobalsami uices supplet in conficienda the¬
riaca Andromachi Senioris; de quo inferiùs
dicemus.
De Resinis. Cap. XIX.
RESINAE, ut aliquod etiam gummi, dif¬
ficilè aquam stillant, propterea quod
bi ignem sentiunt, maximè tument, & è
uase