433
156 HIERONYMI RVBEI
quae in collo expullulant. Coquunturne haec
à calore naturali, cum intùs non sumantur? mi¬
nimè quidem, sed efficitur, quod ait Galen.
nempe aut partes quaspiam à radice defluen¬
tes, ac proinde per inspirationem attractas;
ita affectos locos curare, aut aërem à radice
assiduè mutari & alterari. Cur autem hic la¬
pis, tacto uulnere unde sanguis prorumpit,
cursum eius reprimat, haud nouimus, inquit
eodem 9. de simpl. med. facult. Galenus, qui
primo de sem. cap. 16. de his quae in corpus
assumuntur, sicut, inquit, minima portio ue¬
neni per totum corpus diffunditur, ipsum in¬
ficiens, ita & alexipharmaca faciunt; non
quòd substantia ipsorum per totum penetret.
corpus, sed qualitatis diffusione, qualis, &
extra nos à Solis fulgore in ambientem aërem,
& in nobis tum à corde in arterias, tum à ce¬
rebro in neruos fieri connspicitur. Quae Gale¬
ni uerba occasionem fortasse Fracastorio de¬
derunt, ut, uir doctissimus, antipathiae, sym¬
pathiaeque causas subtilissimè indagauerit.
Quemadmodum etiam animalium quaedam,
odorem cibi sentiunt longissimè, non quòd
per halitum fiat odoratus, ut propè contin¬
git; sed quia, ut Auerroës in 2. de anima. 97.
docet, medium spiritualiter immutetur, cur
id ab auro & argento, in tuendo ac roboran¬
do corde, uenenisque pellendis fieri non pote¬
rit, etiam si nihil ab eis detrahatur, nihil agat
in