241
DE METALLIS.
179
nis de metallis se uerba facturum de his, quae
sub terra gignuntur, ideo inutiliter idem re¬
peteratur. Praeterea dum philosophus ea
uerba profert, de matoria metallorum uer¬
ba facit non de loco, nec per solam loci dif¬
ferentiam differt metallum à rore & pruina,
Propterea dicendum censeo, Aristotelem
tunc sequi Platonem, nam Plato in Timeo
loquens de metallorum generatione, simili¬
ter eam comparat cum generatione roris &
pruinae, inquiens materiam roris & pruinae
esse aquam hoc est aqueam, & uaporosam
exhalationem dum ab igne & aere hoc est
ab exhalatione sicca & aerea magna ex par¬
te fuerit derelicta, materiam uerò metallo¬
rum esse eandem exhalationem à solo igne
hoc est uehementi calore derelictam, adeo
ut differentia generationis eorum tradita
primo à Platone, mox ab Aristotele appro¬
bata, in hoc sit posita, ut metalla fiant & con¬
gelentur ante secretionem uniuersae exha¬
lationis siccae & quodammodo aereae. Sunt
enim metalla mixta perfecta, ex omnibus
elementis conflata, à quibus solùm secerni¬
tur calor ignis uehemens, at non uniuersa
exhalatio calida & sicca cum aerea permi¬
xta, à materia autem roris & pruinae dum
congelatur, secernitur uel omnino, ut in ge¬
nera¬
M 2
Opinio
propria.