433
158 HIERONYMI RVBEI
uenit, tres integras, duas iam cum testis suis
confectas, nec tamen pede maior erat. Pli¬
nius etiam auctor est, si auro liquescenti galli¬
narum membra misceantur, consumi; & ta¬
men earum nos carne uesci & nutriri pote¬
rimus. Ad haec Auer. 5. colliget cap. 24. asse¬
rit, aurum si struthionibus esui praebeatur,
statimque è stomacho extrahatur, diminu¬
tum admodum reperiri, cùm tamen ab
gne difficilè patiatur. Id autem dici non po¬
test fieri, quòd sit ualidior struthionis cali¬
ditas, ea quae in igne est, uerum ab ipsa cali¬
ditatis natura, & tota calidi substantia. Quam¬
obrem id quod diximus, satis patet: calorem
innatum, non unius rationis in omnibus spe¬
ciebus esse, posseque fieri uti aurum, quod igne
non absumitur, neque elixatur, naturali ta¬
men hominum caliditati cedat, praesertim in
tenuissimas partes dissolutum, ut in auro po¬
tabili facto uidemus.
Summa autem ope niti decet, ut in elabo¬
rando potabili hoc auro, aut argento, optimè
ipsa dissoluantur, nec illorum substantia cor¬
rumpatur, néue sit tantum superficie tenus
dissolutio, quasique eliquatio; quod aquis so¬
let acutis potissimùm contingere; praeterquam
quòd imminet quandoque periculum, ne sto¬
machus auro oblinatur, uisque appetitrix,
aut concoctrix intereat. Multa in hoc genere
Philippus Vlstadius, ex uariorum auctorum
lectione,