485
EPITOME
etiam ipsa fixabitur per ingenium artificis, uti ipse hic loqui¬
tur, dicens, quòd haec sua quinta essentia cum fermento fixa¬
tur, nam quinta essentia quae totum lapidem componit quan¬
tum ad eius, scilicet modum & tincturam, fixatur & fir¬
matur secundum fermentum sibi adiunctum sic, scilicet quia
faciet transmutationem secundum illud fermentum. posset
tamen fixari quinta essentia super propriam terram & illam
coniungere metallo, & hoc Raymundo non placet, quia quan¬
do fixatur super altero fermento, sit illud A, uel B, tunc
tale opus fit citius & effectus eius erit fortior & magis na¬
turalis.
SIMILITER de isto sade loquens Rhasis in lumine lu¬
minum ait, quòd scilicet sine isto sale (quem armoniacum
uocat ipse) impossibile est finem huius scientiae possidere.
Confirmat hoc Vincentius historicus in suo speculo philosophiae
naturalis dicens. Ampliantur enim tincturae metallorum sa¬
le mediante, quomodo autem fiat hoc, secretum est. Ray¬
mundus tamen in plerisque locis docet modum, & cum tali
menstruo atque sale extrahit à metallis animas quas naturae
sulphur appellat eosque per ignis expressionem à suis terris uo¬
lare facit ad latera uasis tanquam folia talchi, & uocat
saepe illud, quòd euolauit metalli sperma, ex quo ipse extra¬
hit quatuor elementa cum suo menstruo celico circulato me¬
diantibus auxilijs digestionum & distillationum. Demum
ipsa elementa fixat super terram suam, soluit & coagulat,
sicque lapidem illum magnum philosophorum componit. Nos
autem minus auri famelici, hac sola Raymundi epistola con¬
tenti, magnum elixir altioribus ingenijs relinquimus, nisi
aliter Deus optimus maximus, sua pietate bonitateque ordina
uerit, cui sit gloria sempiterna. Amen.