241
Ostensio¬
nes sum¬
ptae ex na¬
tura Me¬
tallorum.
196
CARERII QVAESTIO
talli simplicis speciem producere non ualet.
Confirmantur haec omnia, quia si arte gi¬
gnuntur metalla, uel fiunt ex eadem mate¬
ria ex qua fiunt per Naturam, uel ex distin¬
cta, Non ex eadem, quia Natura ea gignit ex
halitu humido à Sole producto, & in uisce¬
ribus terrae incluso, ex quo minime per Ar¬
tem fiunt, Si ex distincta, sequitur ut etiam
ea, quae gignuntur, distincta sint, Rerum
nim species habent certa & definita prin¬
cipia, ex quibus fiunt, per quae definiuntur,
& demonstrantur, & si secus se haberent, non
possemus de illis scientiam habere, Scire
nim est rei causam cognoscere quod illius
est causa, & non contingit secus se habere
ut dicitur in primo posteriorum, Colliga¬
mo itaque, si metallorum genitorum ab Arte
& à Natura principia proxima uaria & di¬
stincta sunt, ea quoque inter se differre, ac eo¬
rum non unam, sed distinctas fore definitio
nes & scientias, quare si Artis uires perpen¬
dimus, percipiemus uera metalla minime
posse fieri Arte.
Idipsum iudicabimus, si ad naturam me¬
tallorum conuersi, eorum conditionem in¬
spiciemus, Metalla enim cum qualitatibus
parum alterantibus sint praedita, & exper¬
tia sint animae, nec mutuo se alterare, nec si¬
mile