241
Ostensio¬
nes dedu¬
ctae ex con¬
ducentibus
generatio¬
ni metallo¬
rum.
CARERII QVAESTIO
198
& Arte, non secus ac animalia imperfecta
gigni posse, Cuius sententiae fuit Egidius in
quolibetis. At errant, quoniam omnia me¬
talla ex duplici halitu permixto fiunt, quo
non utuntur Chymici, & ideo eorum par
est ratio, solum est uera eorum sententia de
metallis compositis, quae Artè misceri & com¬
poni possunt, at non de simplicibus, imo de
animalibus loquendo genita ex putri & ex
semine non sunt eiusdem speciei, ut colligi¬
tur ex principio primi libri de Generatione
animalium.
At perpendamus ea, quae ad tertium ca¬
put pertinent, nempè conducentia genera¬
tioni metallorum, ex eis enim exacte consi¬
deratis manifestè colligemus metalla non
posse gigni Arte, Censent ferè omnes, qui eam
Artem profitentur, metalla gigni definitis
quibusdam influxib. uirtutum Coeli distin¬
ctis à lumine & motu: Hos Peripatetici non
concedunt, & si dantur sunt homini appri¬
ignoti, nec subijciuntur uoluntati & ui¬
ribus artificis, propterea si necessarij sunt
influxus pro metallorum generatione, ut
psi dicunt, quia non subijciuntur humanae
facultati, non poterunt per eos ab homine
Arte gigni metalla. Praeterea gignuntur me¬
talla consensione omnium in uisceribus ter¬
rae de¬