241
CARERII QUAESTIO
202
nonnullos, qui uiuum argentum in aurùm
commutarunt, & aurum uel argentum pro¬
duxerunt, His respondendum est, quod uel
eos color & similitudo fefellit, uel aurum
permiscuerunt, quod auctum eduxerunt,
quia impurius redditum fuit, uel si nonun¬
quam contigit ut uerum aurum produxe¬
rint, id contigit à casu fortè fortuna & ual¬
de raro, quia contigit ut auxilio congruen¬
tis aspectus Stellarum & aliorum ei tunc con¬
ducentium id fecerint, propterea dum rur¬
sus id efficere tentarunt, spe delusi sine fru¬
ctu laborarunt, eorum autem quae fortè for¬
tuna eueniunt, ut non est scientia, ita neque
ars esse potest, ab arte enim ut monet admi¬
rabilis Galenus, nisi semper, saltem ut plu¬
rimum res effectae eueniunt, saepè mecum
conquestus est amicus quidam meùs fide
dignus, qui accuratissimè operam dedit Al¬
chymiae, quia semel aurum effecit exiguae
quidem molis, uerumtamen quod cum fre¬
quenter mox tentauerit efficere, semper spe¬
frustratus, impensam & operam inaniter con¬
sumpsit: Patet itaque omnia capita ad Al¬
chymiae destructionem conspirare, & ne dum
ea, uerùm insuper ipsammet Alchymiam sei¬
psam consumere, euertere, ac labefactare,
Attes enim pro humana indigentia inuen¬
tae