241
DE METALLIS.
207
tallis, non secus ac Pictor & Statuarius imi¬
tari Naturam dicuntur cum conficiant ima¬
gines rerum Natura constantium, non autem
res serias ut conspicuum est.
Tertio considerandum proponebatur, num
metalla saltem per Magiam effici possint ut
existimarunt nonnulli, pro cuius difficulta¬
tis resolutione accipiendum est Magiam mul¬
tiplicem esse, Datur enim Magia diuina,
stronomica, Physica, & demum superstitiosa,
quae immundorum spirituum auxilio utitur,
per Magiam diuinam non gignuntur metal¬
la, ea enim in metallorum consideratione
non uersatur, sed ut inquit Plato in Alcibia¬
de primo Magia diuina qualis erat ea Zoro¬
astri Deorum est cultus: Neque etiam gigni
possunt per Magiam Astronomicam, nam
ea nil aliud est nisi mortalium corporum ac
materiae compositio, & dispositio sub certo
ac definito Coeli Stellarumue aspectu pro
recipienda uirtute, quae à Stellis infunditur
& formanda materia: At huiusmodi aspectus
ualens metalla efficere ignotus est haemini.
Materia nata eum recipere pariter est igno¬
ta, imo exploratum est apud philosophos,
Coelum esse causam communem, nec ope¬
rari nisi lumine & motu, non autem influxi
bus ab eis distinctis, & nil efficere posse nisi
instru¬
An metalla
effici pos¬
sint Ma¬
gia.
Quadru¬
plex Ma¬
gia.