241
DE METALLIS.
211
pellatur, hoc quoque contingere non potest,
tum quia unio rei unus est generationis mo¬
dus, at metalla à Natura non per huiusmodi
lapidem formantur, tum insuper quia me¬
talla & fossilia distincti generis, propterea
unum non ualet alterum producere, His de¬
mum accedit, quod generatio proxime ef¬
ficitur uel ab anima nutriente uel à qualita¬
tibus primis uehementer alterantibus, quo¬
rum neutrum illi commentitio lapidi con¬
uenit. At dicent fortasse, metalla ab huius¬
modi lapide alterari, reddi dura uel mollia,
recipere non essentiam, sed affectiones, ac ita
mox ea inter se permutari, Quod etiam dici
non debet, quia affectiones non ab externa
causa inducuntur, sed rei cui, sunt affectio¬
nes sequuntur essentiam, praeterea ut dicitur
in septimo metaphysicę idem est agens, di¬
sponens, & inducens formam, quare ea di¬
sponentia à primo agente distincta super¬
uacanea sunt, Patetitaque rationes desum¬
ptas ex natura & conditione efficaces esse
pro destruenda hac arte, inanes uerò pro con¬
struenda.
Nec secus putandum est se habere de
stensionibus ex tertio fonte deductis, ex con¬
spirantibus scilicet, ad generationem me¬
tallorum, Nam dicebatur locum, frigus, &
calo¬
O 2
Perpendun¬
tur osten¬
siones de
ductae ex 3.
capite.