241
DE METALLIS.
213
qualitatum cum eo iunctarum uariatur actio,
& calor ob id modo quodam distinctae spe¬
ciei esse dicitur, adeo ut mirum non sit, si me¬
talla quae à calore & qualitatibus Coeli ge¬
nerantur, ab Artifice per calorem igneum
gigni non possunt, per se itaque omnis calor
est eiusdem ultimae speciei, ex euentu tamen
distinctae speciei esse dicitur, & idipsum di¬
cendum est de caeteris qualitatibus primis,
nam de his se habet non secus ac de mare et
foemina, quę dicuntur distingui inter se spe¬
cie, non per se & ratione suae essentię, sed ex
euentu, ut colligitur ex calce decimi meta¬
physicae.
Sed altera dubitatio est obscurior, quo¬
modo scilicet à coelo solo lumine & motu
ne dum calor, sed caeterae quoque qualita¬
tes primae ualeant produci, qua de re uarij
uaria dicunt.
Ioannes Picus uir cùm generis splendo¬
re, tùm disciplinarum ornamento illustris,
in tertio suarum disputationum libro aduer¬
sus Astronomos cap. quarto, his uerbis niti¬
tur difficultati satisfacere, si quis quaerat à
me (inquit) frigiditatem ne coelum faciat per
se, an ex accidenti, respondebo, si quidem quae¬
ras quid seipso faciat coelum nulla media cau¬
sa, fieri ab illo per se tantum calorem, caete¬
ras
O 3
Quomodo
à coelo pri¬
mae quali¬
tates pen¬
deant.
Opinio
loannis
Pici.