241
DE METALLIS.
215
iusmodi est lumen & motus coeli, quae duo
instrumenta eminentia uirtute, & seorsum
ab omni oppositione omnes mortalium qua¬
litates includunt, hoc designabatur ab Em¬
pedocle per mundum Sphaerum & amici¬
tiae, Vt autem distinctius appareat, quomo¬
do caeterae qualitates ab eo pendeant, acci¬
piendum est, aliquid ab alio pendere posse
duobus modis, uel per se, uel ex euetu, pro¬
culdubio non ex euentu penitus haec mor¬
talia à Coelo pendent, non enim cum Demo¬
crito, Leucippo, & Epicuro sentiendum est,
qui omnia caeco casu, & forte fortuna fieri
existimabant, sed cuncta diuinae prouiden¬
tiae subijci putandum est, cum autem neces¬
se sit mortalem orbem supernis lationibus
esse continuum, ut omnis eius uirtus inde
gubernetur, quemadmodum in primo me¬
teorum ab Aristotele asseritur, colligere de¬
bemus mortalia omnia aliqua ratione per¬
se à coelo pendere, id quod ab alio per se pen¬
det uel proxime, uel per medium ab eo pen¬
det, à causa antem communi non proxime,
sed per medium aliquod ea quę propria sunt,
nata sunt proficisci, propterea a coelo proxi¬
me & per se solum pendent illustratio & con¬
iunctio siue secretio propinquorum agen¬
tium, haec autem cum proxime à coelo pen¬
deant,
O 4