202
PHILOSOPHORVM.
menta quę fuerunt transmutentur, cum prima na¬
tura vnam qualitatem mutauit in aliam, taliter ars
bene separare potest, vt humidum a sicco, frigidum
à calido, sed tamen vna qualitas adhuc de natura¬
li commixtione possidet naturam alterius in aliqua
parte, per hęc possunt per artem viceuersa coniun¬
gi sicut diuisa sunt, si illud non esset quod vna qualitas
participaret naturam alterius, scilicet aqua naturam
terrae in frigiditate, & aer naturam aquę in humi¬
ditate & cęteris tunc sequeretur, quod naturale opus
esset totaliter destructum, cum simplicissima es¬
sent elementa sicut antea fuerunt ante mercurij
generationem, ars destruxisset naturam à capite
incipiens scilicet ab auro & argento vsque ad prin¬
cipium id est ad argentum viuum, & vltra ista prin¬
cipia simplicium elementorum, secundum quod an¬
tea fuerunt ante mercurij generationem ita remo¬
te in arte est impossibile. Si esset possibile tunc seque
retur quod de nouo extra primam materiam me¬
tallorum ars componeret elementa, & viceversa
ars generaret Mercurium sicut destruxit, quod
impossibile est artificialiter fieri, bene quidem ars
destruitur a capite vsque ad pedes id est Mercurium am¬
pede aedificans vsque ad caput in subtiliori for¬
ma, cum substantia naturae quae antea fuit ars con¬
cedit: Sic diuiduntur species rerum, cum in ali¬
am formam transmutantur quàm antea fuerunt.
Quia
De prima
materia.
Possibilitas
artis.