485
COLLECTANEA
& coagulatum, id quòd solutum est iterum soluas & coa¬
gules, & si hoc tertio, uel quarto feceris, quod de facili fie¬
ri potest, uere in manibus tuis uidebitur laudabile opus. Ex¬
perto crede quòd ipsum sal sic ter uel quater solutum currit ut
aqua si commisceatur metallo, ita ut uncia una super centum,
uel ducentum, uel etiam trecentum cuiuscunque metalli.
Nimirum quia cum sit solutum multotiens facit laudabi¬
le opus. Quod ergo dixi de sale nitri si sic intellexeris inferi¬
us in alijs uidebis mirabilia mundi.
De sale armoniaco.
NVNC ergo circa sal armoniacum insistamus.
Accipe de ipso quantum uis & tere et pone in olla.
cooperi illam, & pone in furno ad assandum &
illo assato, accipe iterum & tere & pone in uase uitreo &
superpone illi in duplo de aceto distillato uel de aqua pura et
clara. si posueris de aqua atramenti ad aurum, uel de aqua
aluminis ad argentum fiet laudabile opus, dimitte ergo ad
octo dies postea sequestra illud quod solutum est, ab eo quod
non est solutum: debes enim accipere solum quod enatat, quod
clarum est & limpidum, ita quòd nullo modo foeces commi¬
sceas. Non debes credere quòd totum sal soluatur, sed illud to¬
tum quod solutum est accipere debes. Accipe ergo illud solu¬
tum & pone in ampulla per se quae habeat strictum collum,
& coagula & postquam coagulatum fuerit, accipe illud et
custodi a puluere quia clarum est & candidum. Modo tere
illud, postea pone illud in alludel sed debes supponere ei de sa¬
le communi assato in fundo alludel. claude illud alludel in iun¬
cturis cum luto sapientiae & pone ad soblimandum in furno