202
Trufa.
ROSARIVM
gere per rubeum citrinum, vt videatur aurum, &
album tingere albo, donec sit multum simile argen¬
to, possunt quoque plumbi immunditiam abster¬
gere, vel aliorum corporum aegrorum vt videan¬
tur aurum & argentum, verumtamen plumbum
manet semper plumbum, quia in se non habet qua¬
litates digestas auri & argenti, vt dictum est supra,
vt hij qui accipiunt salem armoniacum, vel alia mi¬
nora mineralia ad illudendum homines, & con¬
iungunt cuprum vel stannum cum mercurio, vt
appareat hominibus argentum, & aliquo modo
fabricabile & in igne examinabile secundum eos
qui in igne experti sunt, qui tamen in hoc illud un¬
tur, quia veram naturam argenteam in se non ha¬
bet sicut apparet in colore & examinatione.
Prima ratio est: Cuprum continet in se mercu¬
rium aliqualiter mundum, nisi in quantum ex sul¬
phure existit de foris, sed sulphur foetidum & adu¬
stibile quod ipsum comburit, & rubedinem non be¬
ne digestam habet, sed ratione sulphuris rubei &
immundi, cum mercurius praehabet substantiam
prę sulphure, & ideo tardius deficit in igne quam
plumbum vel stannum, quia mercurius resistit,
nisi quantum violentiam patitur à sulphure si¬
bi commixto, sed quod plumbum citius comburitur
hoc est ratione mercurij infecti, quia infectus mer¬
curius cum infecto sulphure sicut plumbum est,
quęrit