485
COLLECTANEA
De sulphure.
CONSEQVENTER dicere debemus de sul¬
phure. Et est sciendum, quòd omnino & eodem
modo easdem decoctiones recipit sulphur sicut arse¬
nicum. Multum enim transmutatur ipsum sulphur per deco¬
ctionem aceti & salis, etiam si decoquatur in oleis multum
ualet. Sed quia sulphur in caliditate & siccitate habet ad
mixtam uentositatem: propterea non de facili sublimatur.
Veruntamen curandum non est, si sublimari non possit. In¬
sistas ergo ut bene decoquas & decoctum soluas & cadet in
terminis tuis opus super omnia opera: quia sicut dixerunt
philosophi hoc ipsum facit aurum cum argenta uiuo, & si
intellexeris quae sequuntur cum ad perfectionem, id est, ad
ueram decoctionem & ueram solutionem ducis, perficies opus
tuum. sola haec tria sufficient tibi & consulo ut abscondas.
Argentum & aurum sine ipsis fieri non potest. Quiddam
dixerunt, quòd si immisceatur sulphur calci uiue, poterit cum
ipsa de facili sublimari. Nolo tamen ut frustra labores si enim
feceris quae praecepi sufficient tibi, hoc unum scito, quòd ar¬
senicum maxime ualet ad argentum, sulphur uero ad aurum.
Est enim sulphur album à parte extra & rubeum à parte in¬
tra. Arsenicum uero econtrario ut in effectu patet.
SVLPHVR. album si uolueris habere rubeum dissol¬
ue in aqua rubea per contritionem & imbibitionem & bonam
decoctionem dissolutum congela in lapidem & congelatum
dissolue iterum cum aqua rubea & iterum congela. Tertio
uero cum eadem aqua rubea solue et sublima totum per ignem
fortissimum, et quod in similitudinem est pulueris ascendit sursum,