457
386 ADMONITIO
contumelijs oppetere non formidabis? Amphi¬
bologiam hanc tuam, quam ab Aristotele for¬
tassis didicisti, minimè in sacris conuenientem,
extra dubium pone, qua significatione videli¬
cet, particulam hanc (De) nobis obtrudas, num
pro ex, à, vel ex schola Ciceroniana quid elo¬
quentiae docere nos voluisti, quam fugimus,
non minùs quàm serpentem primum argutia¬
rum parentem. Moysen & Apost. arguere men¬
dacij vel erroris, anathema potiùs quàm nefas.
Scholarum elegantes igitur ineptias proculà
Sacris abigamùs, ne pro medulla reportemus
corticem. Vlteriùs ad hunc modum Eraste per¬
gis. Quòd enim plantae in terra non fuerint (ais) actu,
ex 2. capite perspicimus, cùm ait Moyses, & omne vir¬
gultum agri, ante quàm esset in terra, & omnem her¬
bam antequam oriretur. Quod si ergo principio creauit
vniuersa, & quae diebus consequentibus fecit, non crea¬
uit, nihil aliud fecit, quàm segregauit confusa, instar
Anaxagoreae mentis: quod absurdum pariter & im¬
pium est dictu.
Videris ipse tibi quidpiam egregij contra Pa¬
racelsum adduxisse, verùm ab alijs puerile iu¬
dicabitur hoc tuum argumentum. Vbinam ea
legisti in Paracelso, quae iam profers in medium,
Deum videlicet illa, quae consequentibus diebus
fecit, non creasse, tum vniuersa actu fuisse in ter¬
ra, & caetera quae dolosè fingis, vt concludas
psum velle nihil aliud fecisse Deum, quàm con¬
fusa