202
PHILOSOPHORVM.
semper fit cum aqua. Ideo qualis limpida aqua, ta¬
lis limpida terra. Et quanto magis fuerit abluta
terra, tanto magis alba: Ex multiplici ergo reitera¬
tione inbibitionis cum forti contritione & frequen¬
ti assatione aqueitatis Mercurij maior pars dele¬
tur, scilicet aqueitatis, cuius residuum per sublima¬
tionis reiterationem similiter remouetur. Haec
Arnoldus in suo Rosario de verbo ad verbum.
DE MODO SVBLI¬
mandi & albificandi & re¬
capitulatio totus ma¬
gisterij.
Cum autem terra exhauserit de aqua quinqua¬
gesimam partem sui, cito illam sublima forti¬
ori igne, quo poteris, donec ascendat sur¬
sum ad modum albissimi pulueris.
Cum autem videris terram sicut niuem albissi¬
mam, & quasi puluerem mortuum, Aludel spon¬
dilibus & ad latera adhęrere, tunc super eum
reitera sublimationem, sine fecibus inferius rema¬
nentibus, quoniam adhaeret pars illius fixa & fix¬
aretur cum fecibus, & nunquam per aliquod in¬
geniorum genus posset separari ab eis.
Puluis autem ascendens a fecibus superius est cinis,
a cinere et terra extractus, sublimatus honoratus,
quod