202
PHILOSOPHORVM
in miseriam paupertatis constituet, quoniam vobis
penitus hoc dei donum diuina prouidentia est occul¬
tatu iudicio, et denegatum omnino: Haec Geber.
Idem dicit libro primo capite vigesimo sexto: Innui¬
mus ergo tibi secundum antiquorum opinionem, qui
fuerunt de secta nostra, ar tem imitantium, quod princi¬
palia naturalia in opere naturę sunt spiritus foetens
id est sulphur & aqua viua, quam & siccam aquam
nominari concedimus. Spiritum autem foetentem
diuisimus, est enim albus in occulto, & rubeus &
niger vterque in magisterio huius operis, in manis
festo autem vterque tendens ad rubeum. Idem
libro secundo capite trigesimo nono: Considera¬
tio autem rerum iuuantium perfectionem est con¬
sideratio naturarum illarum rerum quae corpori¬
bus sine artificio videmus adhaerere, & mutatio¬
nem facere, vt sunt Margesita, magnesia, tutia, anthi¬
monium, et lapis lazuli, et consideratio illorum quae si¬
ne adhaerentia corpora mundificant, & sunt, scilicet,
Sal & alumina, nitrum & Boracia, & quae suae na¬
turae sunt, & quae consideratio vitrificationis mun¬
dantis per consimilem naturam.
MVNDATIO ACETI
acerrimi, secundum Gebrum in li¬
bro inuestigationis magisterij.
Acetum cuiuscunque generis est, seu acerbum
subtiliatur & depuratur, & illorum virtus
T iij
Spiritus foe¬
tens.
Aqua sicca.
Album & ru¬
beum.
Adhaerere
corporibus