867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS I. 17
munia, pro vt res postulat, obeunt: hi rarò aduersa valetudine
laborabunt. MATHETES, Quibus cibis hos vesci oportet?. GE¬
RON, lis, qui crassos succos generant: sed moderatè hisce vten¬
dum, praesertim eo tempore, cùm manifestam sentiunt inaediam.
reliquo autem quouis alio, medijs cibis inter eos, qui parum &
multùm alunt, vescendum est: semper ab ijs, qui mali succi sunt,
abstinendum: nisi cùm aestate totius aegrorum corporis siccita¬
tem curare oportet. Tunc enim mala, pruna, cerasia, moraque ido¬
nea sunt: adhaec cucumeres, pepones, melopepones: item praeco¬
cia & persica: nec non melce Romanis dicta refrigerata, spumaque
lactis, & alia cibaria ex hoc confecta: sed parciùs eis vtendum est.
ficus similiter, & cucurbitae sic affectis conueniunt. At temperans
homo corporis sui squalorem ex laboribus contractum alio mo¬
do humectare refrigeraréque potest. Nam reuersus ex balneo,
qua sanè primùm pota: deinde autem vino mediocriter aquoso: &
eo toto quod bibit, vomitu reiecto, lactucam sanè olus tum inno¬
cens, tum refrigerans prius assumere potest: postea exaceto & ga¬
ro pedes suillos probè coctos, alásque gallinę, vel anseris, vel etiam
eiusdem ventriculum: nec non piscem aliquem frixum: praete¬
20 rea olus quoddam non vitiosi succi, qualis est malua & cucurbi¬
ta. nouissimè vinum aqua frigida valdè dilutum. Ante hoc verò
salsamentum quoque, & oua tremula, & pisces ex oleo & garo. prę¬
stat enim siccum corporis calorem frigida, vt dixi, aqua emenda¬
ri, sic vt semper cibi vitiosi succi vitentur. Halica autem frigida ex
25 mulso, & vino frigido eidem affectui succurrit, vitiosi succi ex¬
pers. itahuiusmodi vitio conflictantibus, ptisanae cremor, benè
refrigeratus potus eodem tempore (quo paulò antè recensui)
plaerunque satisfacit. sed alia cibi potusque mensura, alijs prae¬
cribenda est. Qui enim niue vti consueuerunt, vt in calidis re¬
gionibus, per illam vinum priùs refrigerant: qui autem fonte,
vt in nostrisaccidit, aqua recenti vtantur. Sit auten vinum, quod
diluitur, similiter anteà refrigeratum. sic nominatur, quod pri¬
us in aqua frigidissima inalserit, vase nimirum quod vinum con¬
tinet, aquae insistente. MATHETES, Quibus huiusmodi potiones
pręscribendę sunt? GERON, lis, qui vitam laboriosam agunt, vt po¬
pulorum & vrbium gubernatoribus, eorumque magis adhuc mini¬
stris. his adhuc non minùs, qui in bello, vel longis peregrinationi¬
bus versantur. Qui verò ab huiusmodi negotijs sunt liberi, siqui¬
dem exerceri solent, potu frigido rarissimè indigebunt. Quòd si ve¬
sine exercitijs, ęstate summa vehementem calorem percipiant,
ex fontana citra noxam bibent, à niue abstinentes. Quanuis enim
nix iuuenilia corpora non protinus manifestóque offendere videa
B 3
Consueta munia obeuntes raro aegrotant.
Cibi ad siccitatem tollendam apti.
Temperans bomo.
Halica.
Ptisanae cremor
Quibus refrigeratae potiones praescribidebeant.