485
COLLECTANEA
De argento.
DE argento hoc notandum, quid argentum eodem
modo componitur quo & aurum, quamuis non
aeque sed minus depuratum & minus digestum,
& post aurum est melius & perfectius metallis caeteris. Ha¬
bet tamen infirmitates aliquas, quia non omnino depuratum
est ab humiditate, prima sulphurea. Neque à secunda quae
est flegmatica, & euaporans. Vnde ex prima nigrescit si cum
adurentibus scilicet sale communi & auri pigmento & li¬
tere sit contritum. Quod autem argentum purum, ab igne
album egrediatur: per multas fit fusiones & post cineritium,
& signum est quòd parum habet humiditatis sulphureae: sed
quando coquitur cum sale & latere, & nigrescit, cum ta¬
men nigredo non sit in latere & sale, constat ipsum aliquid
habere de humiditate prima unctuosa, licet parum. Vnde
quia pauca est non egreditur, nec apparet exterius per calo¬
rem ignis etc. Haec est ergo infirmitas ipsius. Prima quae est
ex defectu depurationis humiditatis primae. Secunda est quod in
igne euaporat atque minuitur, quod est ex defectu depurationis
secundae humiditatis quae est flegmatica & euaporans, & sibi
non radicaliter adhaerens: quoniam non est de ipsius substan¬
tia, post egressum ipsius remanet argentum purum & per¬
fectum. Non est autem in eo alia infirmitas, nec sanum,
nec aegrum sed quasi neutrum, potest enim sanari & in me¬
lius conuerti scilicet in aurum, per maiorem depurationem
& digestionem, ut depuratum perfecte non nigrescat, ex
humiditate prima. Nec minuatur ex secunda, nec ex defe¬
ctu digestionis frigidum dicatur, sed temperatum nec album