485
COLLECTANEA
dus pone cum tribus cuiuscunque calcis uolueris, trium prae¬
dictorum et reuertetur ad malleum multum bene.
Documentum.
ANIMADVERTENDVM est hoc in lo¬
co. Nam Rhasis praemisso sermone de argento &
de eius natura atque substantia, ibi Argento etc.
Subdit quomodo aliqui nituntur argentum componere ex cu¬
pro & ferro fimul cum ista duo mixta sint impurae substan¬
tiae & dicit quòd ex illis non poterunt ista duo fieri, scilicet
a, & b, id est aurum & argentum nisi forte in apparentia,
sicuti ex asino uel capra non potest fieri homo. Et in capitulo
de aere ipse remittit se ad tractatu experimentorum & subdit.
AES ut quidam dicunt est ca. & si. & fortis substantiae
& cito transmutabile in colorem, & est eiusdem ponderis
cum argento & libenter recipit mixturam pulchri argenti,
& fit candidum de facili, ita ut non possit cognosci, nisi quòd
sit argentum est tamen ipsum impurae substantiae respectu ar¬
genti, & propter hoc multum denigrat, & ex sua duritiae,
cito ab igne destruitur & comburitur, & est in eo magna
malitia, quae tollitur quando calcinatur & bene lauatur, &
subdit ipse Rhasis, hoc unum scito quòd ex cupro non fit au¬
rum sicut nec ex plumbo argentum, melius tamen fit ex cu¬
pro argentum quàm ex plumbo aurum, si ergo cuprum cal¬
cinetur, lauetur, soluatur sicut prius dictum est dabit colo¬
rem similem auro, non tamen faciet aurum. Propterea ait
(in capitulo de argento) stulti illi omnes alchimistae, qui ut
sos in mari, & pisces in terra capere putant, sciendum, ergo
quòd ex plumbo facies aurum, uel ex aere argentum, sicut et
asino