485
COLLECTANEA
ta olla aperit inuenies laminas mixtas cum puluere, sapien¬
ter separa argentum a puluere pone in mortario & tere quo
trito laua ipsum fortiter cum aqua dulci & clara in patella
una. Postea desicca ad Solem uel in furno. Postea accipe tan¬
tundem salis armoniaci sublimati quantum est puluis argenti
& tantundem argenti uiui sublimati coagulati sicut superius
dictum est, & tantum arsenici sublimati in album hoc unum
dico tibi quòd si ista quatuor sic acceperis mirabilia facies.
Accipe ergo illa quatuor & tere & pone in una ampulla, &
superpone de aqua aluminis in quadruplo, quantum illae pul¬
uis est totus dimitte ad duos dies. Postea pone ampullam in
olla cineris & sepeli ibi totam usque ad totum collum & sit
eius collum strictum & coaguletur totum illud quòd est in am¬
pulla & ampulla debet stare discooperta. Postea cooperi am¬
pullam luco saplentiae & dimitte super ignem per diem et no¬
ctem. Postea dimitte refrigidari & frange ampullam &
accipe illud quod ibi est & si aliquid sublimatum est ad collum
iunge totum simul. Postea tere illud & pone in uase uitri et
superpone de aqua aluminis in duplo & non plus & dimitte
ad octo dies mouendo cotidie bis uel ter. Postea accipe aquam¬
quae enatat & pone illam in ampulla paruula habente stri¬
ctum collum, desicca foeces quae remanent, & pone unciam
semis illius super uiginti aeris & erit argentum irreprobabile
omnibus. Aperi ergo cor tuum, quia quod dixi tibi exper¬
tus sum de foecibus & si foeces hoc faciunt, quid ergo faciet
illud purum quod separasti positum in ampulla. Coagula
ergo illud sicut scis in olla posita in cineribus, & postea pone
untiam semis super CCL. aeris, super stannum CL. Supra
L. plumbi & uidebis admirabile philosophicum & nullo mo¬
do uidebitur irreprobabile omnibus. Alio modo sic facias.