867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS II. 33
plicibus contrarijs: idque adeò facilè fieri potest, vt nulla ad hoc
arte peculiari, sed communi tantùm animi notione sit opus: mo¬
natura morbi sit tibi perspecta. Si nanque corpus, vel humor,
vel aliud, quod in illo continetur, plus iusto incaluerit, sic vt cau¬
sa eius efficiens desierit, solo refrigerante auxilio ad mediocrita¬
tem reuocatur: si frigidius, calefaciente: si humidius, siccante:
sin autem siccans, humectante praesidio. Denique si materia hu¬
morum copiosior vrget, adimentibus: sin eadem deficit, adijcien¬
tibus vtendum est. MATHETES, Quo tempore calida intemperi¬
es discutitur? GERON, Eodem ac frigida. quamuis autem caloris
maior, quàm frigoris sit efficatia, illi tamen affecti corporis intem
peries aduersa magis resistit. frigori autem vrgenti, vt minùs ef¬
ficaci, minor quoque corporis offensi aduersaria intemperies oc¬
currit. vnde fit, vt aequali tempore vires suas exerceant, effectus¬
que obtineant. MATHETES, Quorum auxiliorum vsus tutior
mitiorque existit? GERON, Calidorum, nam frigida, dum calo¬
rem naturae contrarium restinguere incipiunt, natiuo pariter ne¬
gotium facessunt: calida verò, dum frigus pellunt, natiuum simi¬
liter calorem excitant, fouentque. Quinetiam genuinus corporis
calor ascititio tanquam auxiliarius opitulatur, vt faciliùs mitiusque
externum frigus expellat, eóque frigida intemperies, praesertim
recens & leuis securiùs, ac leniùs, quàm calida auffertur. inuete¬
rata autem consumatáque difficilius multò, quàm calida reme¬
dijs cedit: sicut extrema senectus insito calore destituta, mortique
iam proxima, minùs sanari, quàm febris hectica potest. eodem
modo sicca intemperies tardiùs omninò, ac difficiliùs, quàm hu¬
mida tollitur. MATHETES, Quid si morbi species obscurior non¬
dum mihi penitus cognita perspectáque fuerit? GERON, Huic re¬
media adhibere ne festines; sed rem totam naturae commitas.
hęc enim bona viuendi ratione adiuta, aut morbum profligabit,
aut patefaciet, forásque euocabit. MATHETES, Qua igitur via
& ordine singuli quíque morbi legitimè curari possunt? GE¬
RON, Primum causae eorum inquiri, eaeque prius tolli debent.
quam diu enim hae perstiterint, morbi quoque remanebunt, ne¬
que in totum depellentur. Quantùm vero ex his amouetur, tan¬
tùm quoque continentes causę ipsos augent. verùm quanuis eti¬
am morbi interdum leuiores euadant, minimè tamen perfectam
curationem recipiunt. At si nondum adhuc radices egerint, non
rarò toti causis priùs sublatis, excindi possunt. Si verò iam pars
quaedam eorum est genita, quaedam autem ex noua origine con¬
tinuè accrescit, tunc morbi, causis licet amotis, tolli nequeunt:
aliàs tamen causae primùm, deinde affectus curari debent, rarò
simplicium affectuum remedia
Tempus ad calidam & frigidam intemperiem corrigendum.
Quorum auxiliorum vsus tutior.
Intemperies frigida recens ac inveterata quid differant.
Si morbi species incognita quid à genaum.