457
394 ADMONITIO
test, in quo conclusus est infernus, & in quo iacent illi
qui deiecti sunt: aut sub nobis esse debent, absque omni
potentia & laetitia: aut in substantiam elementorum
eiecti & ligati. Nam hoc est maximus infernus ipsis, in
transibili degere morarique debere, & non vt antea fue¬
runt in Regno Dei. Id enim infernùs est habendus, quum
angelus Paradyso pulsus, pariter & eo priuatus est: hoc
etiam inferno maior esse potest infernus; quod qui per¬
petuus erat, & incorruptibilis in se nihil haberet, in cor¬
ruptibili transibilique morari debeat: maiorem enim ha¬
bere poenam siue tormentum non potest. Concludimus
igitur, locum elementorum quatuor, fuisse locum coeli
de quo Lucifer deiectus est, & ex isto, praeter ipsum &
suos, deiectum esse nihil: solùm corruptibilè coelum hoc
in elementa positum fuit: Et haec est eius punitio, quòd
in eo manere debeat. Hoc non putauit antea, quòd Deus
huiusmodi coelum & locum delectabilem in elementae.
positurus esset, at proposuerat in coelo se perpetuò man¬
surum, & hac de causa nihil sibi defuturum. Quum Deus
igitur elementa crearet, ipso & alijs inscijs, eodem in¬
stanti ortum estid etiam, & ortum hoc in infernum
deiectum, hoc est ex lumine coeli in tenebras, id est, in
mundum corruptibilem. Quapropter pars eorum, qui
socij sunt eius, moratur in igne, pars in aëre, pars in ter¬
ra, caeteri quidem in aqua, & nullus diabolus moratur
extra elementa, sed in istis omnes degunt. Et cùm ad mun¬
di finem ventum erit, vnum stabulum futurum est eo¬
rum omnium, qui quatuor elementis concludentur. Est
itaque principium elementorum quatuor ex nihilo crea¬
tum,