485
COLLECTANEA
De aere seu cupro.
CVPRVM eodemmodo componitur quo & argentum
sed minus depuratum & non aeque temperatae di¬
gestum, sed quasi combustum calidum, & siccum.
Est autem compositum ex argento uiuo & sulphure non de¬
purato ab humiditate prima, qua multum abundat, sed dige¬
stum combustumque cum ea, & propter hoc nigrum egredi¬
tur ab igne, & excoriatur ex nimia siccitate cum ignitum
proijcitur uel extinguitur in aquis acutis a Est & porosum
ualde & sulphureum. Ipsum igitur purgatur à praedictis
humiditatibus sulphureis. Nam ex primis statim nigrescit in
igne & comburitur & excoriatur, & comburit & deni¬
grat alia metalla, & ex secunda in igne nimis euaporat,
& consumitur, & ex sua sulphureitate ignem nigredine in¬
ficit flammam quasi nigram faciens. Cumque purgari incipit
flamma magis est citrina minusque nigra. Purgatur autem
omnino ut luna & cum eodem puluere reducas ad malleum
quo & lunam. Postea uero extinguatur ignitum uicesies in
aceto, & postea decies in sanguine porcino recenti & erit be¬
ne praeparatum. Oportet autem ipsum morari in sua calci¬
natione diutius quàm argentum & fortiorem ignem requi¬
rit, sit ergo in igne per tres dies & postea reducatur ad
malleum ut de luna dictum est. Si autem pest calcinationem
uis extrahere quod in eo uel in argento remanserit de sale
uel alterius metalli habeas lixiuium calidum & pone intus
& resoluetur quod separabis deguitando lixiuium.