485
COLLECTANEA
sitionis, siccum nimis & porosum quod ex suo stridore per¬
penditur. Ipsum autem purgare conuenit eodem modo, quo
de Saturno praedictum est, quarta pars Mercurij stridorem
ei aufert & Saturni tertia Ipsum autem oportet imbibe¬
re cum aliquo oleo rectificato, uel cum sanguine porcino di¬
stillato, donec resumpta humiditate stridorem ei auferat.
Purgetur autem sieue Saturnus cum sale combusto & per
bullitiones cum sale & aceto, & imbibatur cum oleis recti¬
ficatis donec humectetur & stridorem amittat. Rhasis autem
dicit quòd uix potest conduci ad perfectum ut ex eo per
aliquam mundationem fiat aurum & argentum, denigrat
enim intantum quòd corrumpit alia metalla quibus coniun¬
gitur, & uix cum eo potest fieri aliqua bona mixtio, & si
quis hoc attentauerit experimento certificabitur sicut illi qui
cum tentauerunt etc.
De ferro.
SERRVM componitur sicut & caetera metalla
ex sulphure & argento uiuo grossis et immundis.
Sed transit in chalibem non alterius quidem speciei
quàm ferrum. In argentum autem, uel aurum uix aut nun¬
quam transferri potest. Potest autem fundi cum sola cerusa
aut puluere praedicto qui calces reducit ad metallum sed post
fussionem malleabile non est. Ipsius autem utilitas maior est
in croco extracto, ab eo qui colorem habet fixum in opere so¬
lis, quomodo autem extrahitur eius crocus alibi dicitur &
mille sunt uiae.