867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 52
MATHETES, Potéstne etiam vitiosus aut putridus sanguis, in ve¬
nis non admodum abundans, per earum incisionem vtiliter auf¬
ferri? GERON, Simplicium humorum vitiositas, modica illius de¬
tractione tutò minui potest, modò abundantiae eius & virium
habeatur ratio. Quanquam enim omnes humores ex aequo
bundent vnáque, & eadem sicuti priùs proportio respondeat:
tamen detracta quadam illorum portione, qua natura anteà gra¬
uabatur, vires nihilo imbecilliores; sed alacriores plaerunque eua¬
dunt: vt relsquum faciliùs sustineant, minoréque negocio ipsum
elaborant. MATH. In quibus morbis id depraehenditur? GER. In fe¬
bribus continuis: quando enim summa adhuc cruditas, ac putredo
venis inest, sępiùs vrinę, quę rubrę, crassę, turbidaeque fuerunt, san¬
guine per venam emisso, mox puriores concoctaeque apparent.
MATHETES, Ex quibus igitur detrahendi sanguinis neces¬
sitas cognoscitur? GERON, Ex singulorum totius corporis humo¬
rum abundantia. neque enim si ex naribus sanguis erumpat, vel
vrinę rubicundae appareant, statim vena incidenda est. Nam san¬
guis facilè non solùm ob copiam, & quòd natura eiusmodi exina¬
nitionem moliatur, sed alijs plaerisque ex causis erumpit: nempe,
quòd interdum vasorum ora sint exesa, & viscera praesertim ie¬
cur, imbecilla, vel schirrhosa euaserint: quando frequenter san¬
guis è naribus, perinde ac in hydropicis effluit. quinetiam vrina
in renum calculi attritu; rubra, cruentáque redditur: flaua autem
ex morbo regio simplici, ex scirrho iecoris, & aquae inter cutem
specie, quae Graecis ἀσκίτης dicitur. His autem malis nulla sangui¬
nis detractio conuenit. ea verò sola omnium humorum, qui in¬
venis maioribus conditi sunt, vitijs statim liberat: si ex illis, non
autem ex visceribus offensis originem habeant. his enim malè af¬
fectis, expurgatio est vtilior.
Habes iam quomodo humores vitiati ex venae incisione eua¬
cuentur: nunc audias quomodo sanguis aut è naribus, aut ex vtero
foras erumpens, aut in partem aliquam abscedens rectè sisti que
at, si in contrariam regionem trahatur: hac enim ratione fluxio¬
nis impetus celerrimè cohibetur. MATHETES, Quam regionem
appellas contrariam? GERON, Quae in recto eiusdem venae pro¬
celsu, per quem humorum cursus fit, longissimè distat. MATHE¬
TES, Quae pars primùm exinanitur, cùm vena inciditur? GERON,
Incilae scalpello propinqua: deinde vlteriores, idque rectis fibris
opitulantibus. Sicut enim transuersae natura expellunt, ita illae at¬
trahunt: eóque plus sanguinis ab ijs partibus, in quas fibrae ten¬
dunt, & celeriùs quàm à ceteris extrahitur. quanuis enim venae
nihil trahant: tamen humores sponte recto fibrarum processu flu¬
E 2
Vitiosus sanguis an venae incisione tolli possit.
Singuis mittendi necessitas vnde cognoscatur.deant.
Quae signa venae incisionem dissuadeant.
Quibus vitijs sola detractio sanguinis ex vsu sit.
Reuulsioo deriuatio.
Quae pars primum exinaniatur.