867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 53
re detrahendo omnium est sententia? GERON, Nequaquam. nam
sunt qui dicant, hinc fluxionis impetum augeri: eóque, vbi ma¬
gna adest illius copia, conuenire, vt illa primum, ne fluxus itere¬
tur, ex pedis vena subtrahatur: deinde ex interiore aduersi cubiti
reuellatur: tandem, vt reliquię ex eodem latere deriuentur. Quid
autem opus est, ęgrum toties molestare, cui vna vice possis succur¬
rere? quando enim sanguis ex affecto latere per venę incisionem,
quantum necesse est, euocatus fuerit: pars inflamatione affecta le¬
uatur sic, vt nullus fluxionis nouę metus restet. At sola sanguinis
copia ex alijs quidem venis, non è directo incisis imminuitur: vitia¬
ti autem nihil attrahitur: neque grauata pars subleuatur: sed putris
magis humor ex illa motus, puro permiscetur: ac malum quod cor¬
rigi debebat, pristino dererius redditur. quando autem è dire¬
cto vena inciditur, sanguis exinanitur, reuellitur, atque deriua¬
tur. Sicut igitur fluxio lenta longáque tutiùs locis distantioribus
reuellitur, sic etiam futura arcetur: nam hoc pacto in longiorem
nouae viae tractum conuersa, paulatim à pristino citra virium no¬
xam desciscit.
MATHETES, De reuulsione satis supérque narrasti, quid nunc
deriuatio sit etiam pleniùs audire desidero? GER. Id nimirum est
quo humor in partem quandam elapsus, in aliam vicinam trahi¬
tur: idque per incisionem eius venae, quae parti affectae inseritur:
per quàm modò alimentum capessit, modò noxium humorem in¬
fluentem excipit. Quare cùm ea vena scapello inciditur, pars ma¬
iore copia grauata illanc, pondus suum deponit. MATHETES, Quan¬
do opportunè deriuatio ista tentatur? GERON, Cùm fluxionis im¬
petus, & ardor reuulsione praegressa iam remisit, neque alius re¬
cens & inopinatus metuitur: humorque simul adhuc liquidus parti
inest, è qua reuerti potest. At si adeò illum loco dolenti infarctum
coniecturaueris, vt quôuis fluere reflueréque nequeat, sicut in
longis ac verustis inflammationibus frequenter accidit, vbi scir¬
rhosae quaedam reliquiae inhaerent: nulla sanè deriuatio venae in
cisione, sed fomentis emplastrísque mollientibus experiunda est.
Quòd si neque tumor iste dissolui discutique possit, neque locus sit in¬
signis, neque dolor vehementer vrgeat, pars offensa incidi, diduci¬
que debet: praesertim si humor pernitiosus contagiosusque, proxi¬
mas partes contaminet. quanquam autem illud deriuatio peculi¬
ariter, ac verè dici nequeat, ei tamen quasi vicaria succedit.
MATHETES, Quibus morbis vel praesentibus, vel cauen¬
dis seu futuris, sanguinis detractio conuenit? GERON, Primùm
ijs, quos eiusdem succi integri, siue corrupti abundantia concita¬
re solet: dum vasa adaperit, aut disrumpit, aut suffocatu strangu¬
E 3
Sanguinis, copia ex quibus venis imminuatur.
Fluxio lenta & futura quibus locis reuellatur.
Deriuatio quid.
Deriuationis tempus.
Scirrhosae reliquiae quomodo deriuandae.
In quibus morbis sanguis mittendus.