485
COLLECTANEA
taris delitijs huius mundi, collaudando Deum, atque oppres¬
sum proximum subleuando. Nunc aperiam tibi scientiam
uel secretum faciamque te intelligere huius artis obscura, &
quòd diu caelatum est nunc tibi manifestatur in lucem.
DOCET ergo Albertus primo colligere flores, id est,
purgare spiritus, secundo illos fixare per iteratam sublimatio¬
nem in uase clauso, demum soluere, ultimo illa coagulare, di¬
catur ergo de purgationibus spirituum, sed primo de illis in
communi.
De Spiritibus.
PVRA metallorum corpora post praeparationem
ipsorum per spiritus minerales perficiuntur, quorum
puritas et digestio in ultimis perfectionis gradibus
esse debent: ut in eis sit uis depurandi et digerendi. Isti aut sunt spi¬
ritus, qui uirtutem naturalem habent uiuificandi & immu¬
tandi. sunt elementa ductibilium, id est materia metallorum,
& substantia eorum sicut essentia elementati. Nunquam mi¬
rari debes intelligens si spiritus summae depuratus atque dige¬
stus, metalli corpus magnum mutat. Licet sptritus quo ad
metalli quantitatem est Minor, Malor tamen est molis ma¬
gnitudine uirtualis, cuius est agere, metalli uero pati. Agit
enim spiritus ex natura propria & ex qualitatibus suis. Ex
natura quidem propria in corpus agit metalli, quando con¬
iungitur sibi tanquam magis depuratum ac magis digestum,
magisque igneum & subtile & minus habens de materia, plus
uero de forma: & propter huiusmodi diuersitatem depura¬
tionis & digestionis sequitur diuersitas specierum. Agit &