867
Quid sit [GR]iξic[/GR]
Quando fibris ctis indigeamus in reuulsione, de riuationeque.
Duplex contrariorum situs que vsum indicet.
Reuulsio per latitudinem.
Manu laborante e cruribus mittendus
Crure altero affecto ex altero vena incidenda
62 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
bris coërcendum inhibendumque, ea venarum situs rectitudo
satis erit, quę fecundum vnam reuulsionum speciem quamcunque
voles duntaxat haberi poterit. sic tamen, vt non negligatur inflam¬
mationis magnitudo, corporis totius status, situsque partis affectę,
& communio, quam cum alijs obtinet. Nam per illam, sanguinem
in parte inflammata contentum non exinanire, neque immodera¬
tum eius profluuium, quod iam praesens est prohibere, sed fluxi¬
onis impetum solum repellere conamur, vt ad remotiorem no¬
uae viae tractum conuersus sensim à pristino itinere citra virium
offensionem auertatur: sin autem obliquè (vt modò recensui) re¬
tractio fieret, sanguis ad membrum affectum confluens, aut diffi¬
culter, aut ferè non inhiberi posset. Porrò qui fibrarum in venis
rectitudinem Hippocratis dictione ing: intelligi putant, secundum
quam sanguis mittendus sit, non latis aduertunt partes ęgras, vn¬
de ille vel reuelli, vel deriuari debet: non vt simplices, sed vt com¬
positas esse respiciendas, & auersionem in contrarium à situ ea¬
rum indicari: adhaec quòd sanguinis exinanitio incisa vena eius¬
que attractio consecutione ad vacuum fiat: quódque ille ad par¬
tem in qua mittitur, fortiùs illigatam multumque perfricatam,
interdum etiam aqua calente perfusam promptiùs alliciatur:
Qua de causa in reuulsione aut deriuatione, fibris rectis non ad¬
modum indigemus: quamuis illae sanguinem per vniuersum cor¬
pus distribuant, vt membra singula inde nutriri possint.
MATHETES, Quem vsum duplex iste contrariorum situs
in sanguinis missione monstrat? GERON, Eorum sanè quae lon¬
gissimè à parte laesa absunt, vt materia humorum ne ad illam con¬
fluat tantumodò reuellatur: praesertim ne inflammatio in ea ex¬
citetur, vbi ex toto corpore pleniore, aut alijs quibusdam mem¬
bris ei transmittitur: hoc est, vt humores vbi fluere incipiunt, &
quandiu valenter irruunt, toto eo tempore ad contraria quàm
longissimè reuocentur: sed tamen è regione, quòd ille [GR]κατ ἐξιν[/GR] ap¬
pellauit, & recto tramite: quanuis etiam per latitudinem in late¬
re diuerso retrahantur. verbi gratia, si inflammatio partem ali¬
quàm inuaserit & adhuc generetur, nondum autem absoluta fu¬
erit, maximè vbi corpus humoribus abundat (quod plaerunque
in illa fieri solet) vena in diuersa illíque opposita regione incide¬
tur. Hac ratione Galenus cùm manus inflammatione ex vlcere
contracta laborant, ex cruribus sanguinem mittendum esse prae¬
cipit: altero autem crure affecto, ex reliquo detrahi. atque eo lo¬
co idem auctor de reuulsione tum hac, quae fit secundum longi¬
tudinem, tum de illa, quae per latitudinem adhibetur, mentio¬
nem fecit: licet per istam sanguis neque tam copiosus, neque tam
celeriter