485
COLLECTANEA
ex ijs ex quibus natura operatur, & ex quibus iam uirtus
hic agendi largita est, & ex ijs quae addimus ex ingenio in
rebus naturaliter operantibus, quae ad agendum hoc uelocius
& melius requiruntur. uerbi gratia. Contingit ferrum pro¬
creari in minera sua, contingitque ei ex communi cursu natu¬
rae suum sulphur, suumque argentum uiuum prius esse conge¬
latum, quam purgatum: natura autem quae sibi non con¬
tradicit, non prohibuit frigiditatem aduenientem, circa ma¬
teriam, non adhuc depuratam, quin ipsam congelauit. Estque
ferrum congelatum impurum & immundum. Ego autem
qui argntum uiuum & sulphur uel arsenicum depurare uolo: possum
congelationem omittere quantum uolo: & sublimationes ite¬
rare quantum oportebit quousque huiusmodi spiritus purissi¬
mi & lucidissimi absque omni humiditate superflua effician¬
tur: tunc quoque, ipsum uel ipsos congelare possum quando
mihi placuerit. Ideoque potentior est natura cum humano in¬
genio, & congrua potest addere & necessaria seu utilia, &
potest subtrahere nociua etc.
De purgationibus spirituum.
PRIMO igitur dicendum est de purgationibus
spirituum, quae semper fieri debent ad consumptio¬
nem superfluorum absque corruptione necessario¬
rum. In alijs autem triplex spiritus inuenitur uidelicet mineralis
uegetabilis & animalis. Et propterea de omnibus est dicen¬
dum. Et primo de mineralibus, quoniam ex ipsis natura com¬
munis operatur. Spiritus autem minerales proprijssime sunt
tres sulphur, argentum uiuum & arsenicum, quae in metallis na¬
iraliter operantur, & ijs metalla per naturale artificium