457
404 ADMONITIO
vacuum receptaculum inuisibilium & fatalium crea¬
turarum: aquam cubile Nympharum: terram denique
coagulatum hospitium quoddam, nescio quorum spe¬
ctrorum factum esse. Quae sacris libris palàm aduer¬
santur, & cum omnium philosophorum sententijs pu¬
gnant, refutatione nulla egent, sicut & sequentia. Quip¬
pe talium confutationem nullus expectabit homo in¬
telligens.
Non potest ad haec tibi responsio melior
dari, quàm antea, ficta per te tuamque decla¬
rationem omnia, non à Paracelso prodijsse,
lioquin & eius verba in singulis adderes. Si te¬
cum contendas, & ea quae huc adfers de tuo,
cum caeteris tuis declarationibus, pugnare
contra sacras literas, quid ad nos quod hoc stu¬
dium elegeris? Saltem vnum hoc à te cupi¬
mus, vt mera ac genuina ipsius scripta, non
falsificata per tuam declarationem, adhibeas,
quae reluctari somnias sacris libris: philoso¬
phorum tuorum tamen placitis à tergo reli¬
lictis, quae non recipimus, vt videatur quàm
bonus sis Theologus: erunt & plures intelli¬
gentes homines quàm putas, qui hasce tuas
confutationes libenter expectabunt. Tuas
tamen expectare falsas declarationes; contu¬
melias, & conuitia calumnijs farcita, non
solùm Paracelsicis, verùm etiam probis, ac
pijs lectoribus valde molestum esse non vides;
illi