202
PHILOSOPHORVM.
qui exalto, & deprimo cuncta, & nullus seruo¬
rum meorum potest super me, nisi vnus, cui da¬
tum est, quod contrarius est mihi. Et ipse de¬
struit me, non tamen destruit naturam meam. Et
ipse est Saturnus, qui separat omnia mea mem¬
bra. Postea vado ad matrem meam, quae congre¬
gat omnia membra mea diuisa & separata. Ego
sum illuminans omnia mea, & facio lumen appa¬
rere patenter in itinere de patre meo Saturno, &
etiam de matre mea, quae mihi inimicatur. Verum
tamen nisi hoc fieret non possem bibere de anima¬
bus animalium & plantarum. Sed ego venio
cum calore ignis, ad expellendam virtutem & ini¬
quitatem eorum à me. Ego sum habitans super
faciem minerae, & tribuo seruis meis de extremi¬
tatibus meis, & nomen meum vocatur nominibus
magnis, & qui studet in me non curat de aliquo,
sed non saturatur ex me. Ego defero naues per ma¬
re, et fabrico ciuitates densas. Non quęratis in eis
magnitudinem meam. Nuncio ergo vobis omni¬
bus sapientibus, quod nisi me interfeceritis, intel¬
lectus vester non erit perfectus, & in sorore mea
luna crescit gradus sapientię vestrae, & non cum
alio ex seruis meis, & si sciretis secretum meum,
ego sum frumentum seminatum in terram puram, quod na¬
scens crescit & multiplicatur, & adfert fructum seminam
ti, quia omne quod generatur genere suo, & quodlibet indi¬
a ij