457
406 ADMONITI.
tomos De noua tua medicina conscriptos, con¬
tra Paracelsum & suos respondere friuolum es¬
se, nemo non iudicabit, quòd scateant, praeter¬
quam iniurijs, etiam sophisticis falsificationi¬
bus à declaratione tua fabrefactis. Quapropter
existimaui decorum esse, vt si fortè fortuna, per
ignorantiam scriptorum eius boni viri delique¬
ris, ea tibi summariè declarare primordia quae
faciunt aditum ad penetralia mentis ipsius:
lioquin, si data opera contra ipsum, & nulla
premente conscientia motus inueharis, non iu¬
uabit omnis admonitio, etsi careat omni con¬
uitio. Quamobrem loqui tuo more possum,
Haec (inquis) qui refutare volet (tua puto) nil aliud
lucrabitur, quàm quod non omnino bardis se deriden¬
dum propinabit. Etenim ex falsificatis Paracelsi
verbis, per tuam declarationem (quod ab ini¬
tio librorum De noua tua medicina fassus es)
concludis quodcunque tibi videtur ipsi esse ad¬
uersum. Hoc strategemate passim vteris in tuis
confutationibus, cùm putes lectores, praesertim
ignaros Germanicae linguae, parum, aut nihil esse
anxios ea perquirendi, quae confusè ex diuersis
Paracelsi libris, etiam non intellectis, allegas,
tibi magis quàm ipsi ad ignominiam.
Murmurare etiam videris, de tribus Paracel¬
si principijs ex vnico principio, & ex sacra Ce¬
nesi pia meditatione desumptis. Hęc vt intelli¬
gas, fraternè (si modò voles) tibi caeterisque suis
inimi¬