867
Anni tempora.
Tempestas.
Sanguis an emittendus etiam cum vltro erumpit.
Quae sanguinis missionem prorsus dissuadent.
Naturae permittendum quod ipsa perficere poterit in eo quod non potest adiuuanda est.
Consuetudo in mittendo sanguine obseruanda.
74 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tempora, ver, quo succi in corporibus virésque augentur, sanguinem
copiosiùs quam aliud educi sinit. ex tempestatibus, aquilonia non amplam
detractionem suadet, vtpote frigidior: austrina verò sola vti clemen¬
tior illam admittit: sic tamen vt nulla vehemens infestet. At si auster in
regione aestuosa, & aestate spiret, sanguinem mittere periculosum est.
sic quoque cum aquilo in regione frigida & hyeme perflat, nulla venę
incisio tentanda est. Cum autem aquilo ęstum contemperat tutissima est.
MATHETES, Sanguisne etiam emitti debet, cùm sua spon¬
te tunc etiam cum te tunc erumpit, quando venam incidere statuimus? GERON,
Quòd si natura nihil ex morbi materia per se eduxerit, nihilomi¬
nus vena incidenda erit, ac protinus quod morbus postulat, emo¬
liendum: praesertim si necessi S requirit, & uires ex naturali
illa sanguinis eruptione nondum grauiter offensae fuerint.
MATHETES, Quę symptomata sanguinis missionem pror¬
sus dissuadere solent, etiamsi morbus postulet? GERON, Sudor, si
fortè per totum corpus effundatur, praesertim in vehementi la¬
terum dolore: aut vomitus, aut aluus fluida. quanquam vbi re¬
miserint illa, & uires paulùm fuerint recreatae sanguis mitti pos¬
sit: sicut etiam in febri ardenti, cùm laeuitas intestinorum, quae ex
immodico frigidae potu orta, superuenerit: sed id parciùs fieri de¬
bet, quòd vires inde paulò imbecilliores euaserint. Quòd si ve¬
exinanitio sponte proueniens, quae morbi materiam tollat, ae¬
grúmque alleuiet, ac quantum vis educat, naturę prorsus curatio
committenda erit. sin id minùs praestare possit, tantum ex vena
detrahes, quantum id, quod requiris ex vtrisque exinaniendi
modis coniunctis perficiatur. Quod natura obire tentauerit, tu
ne aggrediaris: quod autem illa perficere non potuerit, tu ipse ab¬
soluas. MATH. Id rogo magis declares? GERON, Si in pleuritide cui
febris adsit continua, sanguis vel ex vtero, vel ex haemorrhoidibus
vel ex naribus largiùs profluxerit, vnde ęger satis leuamenti sentiat,
uenam incidere non est necesse. sin parciùs, imbecilliusque hisce ex lo¬
cis emanet, morbus autem vehementiùs interim vrgeat, quòd reli¬
quum est etiam in muliere pręgnante, vel puerpera per venam inci¬
sam educes. Non aliter in difficultate intestinorum purgans medi¬
camentum exhibemus, vt quod paulatim & languidè per vias non
idoneas effluit, copiosiùs per meatus commodiores deriuemus
MATHETES, Nihil aliúudne praeter ea, quae hactenus recen¬
ne obseruanda.
suisti, obseruari debet? GERON, Vtique: consuetudo victus ratio¬
nis, vitę instituti, & exinanitionis. Qui sobriam vitam agunt, siue
quòd ita assueti sint, siue propter morbum, ijs parcior sanguinis
educendi modus conuenit, quàm his, qui liberaliori ac pleniors
victu utuntur. adhaec qui uenam incidere iam anteà consueue¬
runt, fa¬