457
AD ERASTVM. 409
que sexus, vniuersalemque Mercurium vocare
voluit: nam ab eius sphaerae medio sursum, sul¬
phureus dici potest Mercurius vniuersalis, &
a reliqua medietate deorsum, salinus etiam
niuersalis Mercurius vnus & idem. Haec tria
vniuersalia naturae principia prima, ad imagi¬
nem trium supernaturalium distinctionum,
vnius tantùm supernaturalis ideae primae in¬
uisibilis, & inperceptibilis mundi, nempe coeli,
terrae, & lucis primae creationis, in diuina men¬
te per conceptionem creatorum, arbitratur ta¬
citè obscurisque verbis, per similitudinem esse
consideranda.
Cùm itaque haec tria primùm sub firmamen¬
to creata nobis apparuerint, vt supra, sub¬
stantialia primordialiaque principia, ex qui¬
ibus omnia naturaliter constare videmus, sci¬
licet ex bino coelo, & crassioribus elementis,
tanquam ex materia, forma, & naturali ma¬
gnete, seu vinculo vitae nexum faciente; non
immeritò Paracelsus docet, ab omnibus,
quae haec subsequuta sunt, creata generata¬
que corpora, vitam, formam, & materiam
elicere, tum quoduis horum ab innato bi¬
nario segregare, vt purum ab impuro: quò
tandem per abiectionem binarij, fiat re¬
ductio ternarij cuiusuis ad simplicitatem
nitatis, in qua medicina latet vniuersalis,
qua