867
Cucurbitularum vsus ad prouocanda menstrua.
Cucurbitulae occipitio affixae quid praestent. Scalpulis admotae quid. In spiritus angustia.
Cucurbitulae in pestilentia adbibitae.
Cucurbitulae sine ferro quid praestent.
Sanguinis detractio per hirudines,
96 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
fectibus, in quibus multum sanguinis detrahere oportet, venae
incisio conuenit. MATHETES, Nul um alium vsum cucurbitulae
cum ferro praestant? GERON, In mulieribus sanè, quibus men¬
strua non satis fluunt, ad faemora, aut talos cute concisa defixę, sa¬
tis proficiunt: adhaec quibus prorsus non emanant, succurunt. sta¬
tum autem illorum tempus expectandum est: & tunc si nihil, aut
parum sanguinis menstrui effluxerit, adhiberi debent. Oribasius
etiam vetulis, quae iam diu propter aetatem purgari desierant
minùs autem commodè habuerant, foeliciter se adhibuisse prodi¬
dit. Nos autem tam audaces non sumus, veriti ne fluxio menstru¬
orum hoc remedio iterum incitata, postea non facilè desinat. Oc¬
cipitio inter duos caluariae processus affixae, capitis dolori, & ima¬
ginationibus opitulantur. Inter scapulas autem, oculis continua
fluxione vexatis: tonsillarum inflammationibus: dentium & late¬
rum doloribus, vbi priùs corporis totius ratio fuerit habita. Quin¬
etiam in spiritus angustia, quae veluti strangulare hominem vi¬
detur, thoraci admotae, per interualla saepè conferunt: modò fri¬
gus vitetur, & alimenti copia. Adhaec in pestilentiae tempestate
ex cruribus sanguinem per cucurbitulas cum ferro detrahere op¬
timum est: praesertim vbi ille copiosus in corpore abundat. Post¬
remo ijs qui à morbis se recolligunt, non autem pristinam vale¬
tudinem facilè possunt recuperare, auxiliantur: dum copioso san¬
guine extracto, bono, commodóque alimento locum faciunt.
MAT. Quid pręstant cucurbitulę sine ferro adhibitę? GER. Ex lon¬
ginquioribus penitioribusque humores ad sumam cutem eliciunt,
inflationi autem optimè conueniunt: quia spiritum in membro affe¬
cto retentum discutiunt: quod Alexander pulchrè in colici morbi
curatione docet. Maximè verò, inquiens, iuuat ipsos etiam cucur¬
bitula benè grandis circa vmbilicum admota, vt nonnulli curati¬
onis celeritatem admirati, cogitarent magia quadam, & non rati¬
one artis, leuationem doloris ipsis obtingere. Ideo etiam palpi¬
tationem, singultum, nephriticumque cruciatum celerrimè per¬
sanant. quin & humores ad se rapiunt, fluxionemque irruentem
reuellunt. sanguinem quacunque ex parte erumpentem, è regio¬
ne agglutinatae sistunt. adhaec vterum inquietum, humoremque
fluctuantem coërcent: parti cuidam affectae impactum, aliò deri¬
uant, altéque infixum, ad summa euocant: eóque membro stupi¬
do resolutóque admotae conducunt: doloriquam inueterato accom¬
modatum est remedium.
MATHETES, Quae reliqua est sanguinis ex partibus affe¬
ctis extrahendi ratio? GERON, Per hirudines cuti admotas: qui¬
bus in ijs potissimùm vtimur, qui concisiones illius, & scarificatio¬
nes