485
COLLECTANEA
mando discedat, qualibet hora reuertatur uas, capite infe¬
riori superius posito, ne Mercurius sulphuris coagulantis &
componentis eum, eiusque tactum effugiat. Per hunc au¬
tem modum procreabitur massa argentea, alba, pura, mallea¬
bilis & fixa. Hanc autem congelationem Mercurij, à natu¬
ra & minerali congelatione, ut potui breuius & leuius fa¬
ciliusque exemplaui. Caetera intelligenti dimitto. Hoc tamen
addo, quòd boracem prae omnibus in consolidatione & ducti¬
bilitate exaltandam praenuncio. Iupiter absque dubio facili¬
ter & cito praeparatur ut dictum & dictum sulphur corri¬
gitur & nobiliter emendatur & dealbatur et incorporatur,
foetorem amittit, humiditatem assumit nigredo cum fractio¬
ne temperatur, lunam imitatur.
Quomodo praedictum sulphur operatur
super Iouem.
FVNDE Iouem & ignem fortem da ei, nu¬
bem superficialem semper auferendo usque dum to¬
tus consumetur per nubem. Tunc collige illam &
bullias in accto fortissimo per dimidium diem & tunc cola
per pannum & exprime & tere cum aequali pondere salis
usquequo nigrescat & laua ut supra dixi duodecim uicibus
renouando pondus salis & sic erit suppiter optime praepara¬
tus ad medicinam suscipiendam. Da ei sulphuris praedicti pon¬
dus septimum imponendo ipsum in ipsum fusum, & tenendo
ipsum, usque dum dissoluatur, & incorporetur cum eo.
Iuppiter autem difficilius funditur quàm prius quia calcina¬
tus est. Sed reducitur ad fusionem & malleum sic. Recipe
boracis calcinati in tegula super ignem & dissolue ipsum ln¬