867
133
IOANNIS GVINTHERII
ANDERNACI MEDICI,
de veteri & noua medicina
faciunda,
COMMENTARII SECVNDI
DIALOGVS QVINTVS.
MATHETES. Cùm heri mihi explicaris, obseruande prae¬
ceptor, qua ratione & modo humores vitiosi corpus
infestantes, & meatus, in quibus ipsi continentur,
praeparari debeant, vt commodiùs, & citra naturae offensionem
expurgari possint: pergas nunc obsecro remedia auxiliáque ad
dem idonea enumerare. GERON, Libenter tibi morem geram:
ne statim sine iudicio & discrimine quoslibet humores exinanire
coneris: vt hodie plerique omnes verę medicinę imperiti factita¬
re solent. Conuenit igitur, vt primum cognoscas, quot & quas
singula medicamenta facultates habeant: deinde quot earum sint
ordines: hoc est quanto interuallo illae se mutuò exuperent. MATHE¬
TES, Quot ipsę sunt numero? GERON, In vniuersum quatuor: ac
primę à qualitatibus summis, calida, frigida, humida, & sicca pro¬
ficiscuntur: earúmque modo illae, quantum cuique ab opifice suo
datum est, operantur. Secundae meatus astringunt, aut aperiunt:
humores incidunt, deterguntque: aut obstruunt cogúntque. hae
etiam à primis qualitatibus oriuntur, vel continuo, vel post¬
quàm medicamenta ipsas induerint. ambae autem toti corpori
communes vires suas in omneis partes simul exerunt: non ma¬
gis hanc, quàm illam respicientes: neque vnum modò humorem,
sed vniuersos pariter vel calefaciunt, vel refrigerant: vel inci¬
dunt, deterguntque: aut cogunt, conglutinántque: & quoduis
membrum vel aperiunt, vel occludunt, astringúntque. Tertiae
facultates vrinam citant: aluum soluunt: sudores euocant. atque
ita appellantur, quòd tertio loco opus suum edant. hae quoque â
primis generantur: verùm non statim, sed amplioris commistio¬
nis, & naturae virium interuentum. Quartae peculiari tum mem¬
bro, tum humori dicatae sunt: dum ex iecore bilem, ex cerebro pi¬
tuitam, ex liene atrum humorem, non alios educunt. Atque hae
postremae facultates etiam, sicut tertiae non ilicom à primis crean¬
tur, sed maiore quoque naturae conatu & adminiculo indigent.
nam illa calidum ac frigidum medicamentum faciliùs quàm vri¬
M
Medicamentorum facultates quatuor.