867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS. V. 135
tur, vberiores quidem & laetiores, sed minùs efficaces aeduntur.
rursus in austrinis plagis praestantiores, quàm in aquilonari¬
bus proferuntur.
MATHETES, Quo pacto in anni temporibus variant? GE¬
RON, Vere, ęstateque media stirpes vniuersę multo succo, eóque ma¬
turo & cocto magis tument: in autumni fine minùs: quia tunc
folijs deciduis, succi expertes manent: ac prior stirpium genera¬
tio faecundior est posteriore. sicut etiam rerum facultates nunc im¬
minui pro cęli ratione & planetarum cursu, nunc augeri notum est.
MATHETES, Quid varietatis rebus adferre tempussolet?
GERON, Frigidas humidásque hebetat & obtundit, vbi iam pror¬
sus inaruerint: calidas autem & siccas, valentiores reddit: verbi
gratia, malua, vel althaea omninò arefactae, neque humectant re¬
ctè, neque emolliunt. sic neque plantago, aut solanum, aut semper
uiuum, cùm proprio humore priuatur, efficaciter refrigerat. origa¬
num verò, aut hyssopus, aut thymus decenter arefactus, vbi aquo
sus etiam humor illis insitus dissipatus fuerit, tunc magis & ca¬
lefacit, & exiccat.
MATHETES, Qua praeparandi arte simplicium vires vel
augentur, vel imminuuntur? GERON, Calida quae extenuant, at¬
que detergunt, si paulatim arefacta, in pulueremque redacta of¬
ferantur, multò efficaciores vires exerunt, effectúsque euiden¬
tiores praestant, quàm expressus virentium plantarum succus. hic
autem valentior est, quàm aqua, cui illę sint incoctae. haec enim re¬
rum calidarum, & extenuantium, quae in ea coquuntur, vim per¬
petuò obtundit: non autem calidis commista, calefacit: frigidis
affusa, refrigerat.
MATHETES, Quid praestat omnium rerùm subtilium ma¬
teriae coctio? GERON, Vim illorum aut imminuit, aut prorsus
dissipat: crassiorem autem vt metallorum astringendi exiccandi¬
que facultatem auget. quemadmodum rerum lotio, vim earum
incisoriam, detersoriámque tollit: emplasticam verò augmentat.
Quòd si ergo haec similiaque non obseruentur, nullius medica:
menti facultas, quàm valida existat, non à quouis certò consti¬
tui potest.
MATHETES, Vnde igitur simplicia medicamenta ęstima¬
ri, in classesque redigi possunt? GERON, Ex mediocri loco & regio
ne suę originis, praeparationeque sicut etiam veteres docuerunt.
MATHETES, Quo pondere & mensura ordines facultatum in
medicamentis designantur? GERON, Id difficulter cognosci potest.
cùm enim id medicamentum, quod secundi ordinis calidorum, vel
detergentium existit, maiore copia sumptum, ęquè valenter, vel eti
M 2
Stirpium vires pro anni temporibus quomodo imminuantur augeanturue.
Caelum & planetae res mutant. Tempus quomodo vires immutet.
Praeparatione, quomodo simplicium uires immutentur.
Coctio rerum subtilium quid praestet.
Lotio rerum quid efficiat.
Medicamenta simplicia