867
Anethum eiusque vires.
Beta
Ocymum basilicum.
Betonica.
Hypericum.
Oleum hyperici quomodo fiat & quid possit.
140 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
quia amarum est, & acre: abstergit: humores biliosos per aluum
& vrinas expurgat, morbóque regio auxiliatur, & menses pro¬
uocat. Quia autem leuem astrictionem habet, iecur & ventri¬
culum corroborat: cibi fastidium inflationésque discutit: pitui¬
tam autem in ventre aut pectore, & pulmone contentam non
ducit. Aliâs frigidis & humidis affectibus auxiliatur: calidis au¬
tem, & febribus biliosis, post concoctionis notas exhibendum
esse Galenus docet.
CALIDAE SECVNDO, SICCAE PRIMO,
Anethum, calefacit secundo ordine intenso, aut tertio remis¬
so: in oleo autem decoctum, discutit, dolorem sedat, somnum
conciliat, crudos minúsque coctos humores concoquit. Vstum
magis calefacit, & siccat: eóque vlceribus humidis, mollibusque,
praesertim naturalium prodest. Quae autem in praeputio sunt in
ueterata, cicatrice obducit. viride humidius, minúsque calidum
est, eoque magis concoquit, quàm siccum: somnum inducit: mi¬
nùs discutit: vteri vitijs ad insessus expetitur.
Beta, nitrosa facultate discutit, abstergit, per nares purgat:
idque praestat magis alba. nigra nonnihil astringit, praesertim
ius radix. Cocta lenius digerit: inflammationibus aduersatur:
succus aluum ad excretionem extimulat. Is etiam per clysteres in¬
iectus, indurata alui excrementa validè educit, vbi alia emollien¬
tia nihil profuerint.
Ocymum vulgo basilicum, quasi Regium, secundo ordine
quidem, vt superiora calefacit. verùm tantum habet humoris ex¬
crementitij, vt stomacho non conueniat. Extrinsecus illitum con¬
coquit, discutitque: naribus admotum, cor, & cerebrum iuuat: ca¬
piti circundatum ex aqua somnum parit.
CALIDAE ET SICCAE SECVNDO
Betonica, subacris & amariuscula est, incidit, calculos renum
frangit: pulmonem, pectus, & iecur expurgat: menses promouet:
comitialibus prodest: rupta conuulsáque sanat: acidum ructanti¬
bus confert. Syrupus ex ea factus, omnibus frigidis affectibus
capitis praecipuè valet.
Hypericum, tenue est natura: menses & vrinas prouocat, il¬
litum viride ad cicatricem omnia perducit vlcera: siccum, contu¬
sumque si inspergas, mollia, humida, & putrida sanabis.
Oleum ex ea herba fit hoc pacto, Cacumina hyperici, trium
vnciarum instar macerentur in vino odorato per triduum: dein¬
de in duplici vase optimè obturato inferuescant: postea expri¬
mantur, abijcianturque cacumina, & rursus alia, in eodem vino
tridu¬