867
Lapathum.
Plantago.
Halisma.
Seris.
144 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
gat: cum myrobolanis, sena, lactis sero, vuis passis sanguinem pu¬
riorem reddit: per se urinam biliosam copiosè educit: roborat ven¬
triculum, iecur & cętera viscera. Syrupus & liquor stillatitius in¬
de parantur: qui flauam bilem, & melancholicos humores edu¬
cunt. ideo succurrunt quartanis, & alijs biliosis febribus. Item
pruritui, scabiei, serpigini, leprae, elephantiasi, & morbo gallico.
Lapathum, moderatè discutit. oxylapathum autem tum dis¬
sipat, tum paululum etiam repellit. Semen eius vehementer
stringit: vnde etiam intestinorum tormina, & alui profluuia sa¬
nat, praesertim oxylapathum. At Hyppolapathum imbecillius
existit.
FRIGIDAE ET SICCAE SECVNDO¬
Plantago, varijs pollet facultatibus: folia astringunt, & de¬
tergunt leuiter: extenuant magis: refrigerant minus. Decoctum
illius intestinorum torminibus conuenit. exiccata adustáque san¬
guinis profluuio: omnibus fluidis vitijs, & externis vlceribus
accommodatur. Semen & radixidem praestant, nisi quòd magis
siccent, minus refrigerent: haec autem spissat: illud extenuat. ideo de¬
cocta ipsorum iecoris, & renum obstructionibus conferunt: nec
non radices ipsius manduntur ad dolores dentium, & collutio¬
nibus incoquuntur.
Halisma seu plantago [sic] aquatica, abstergit paululums tóque de¬
coctum eius renum calculos commminuit.
FRIGIDAE SECVNDO EXCESSV, HVMIDAE IN PRIMO.
Seris, latinis intybus domesticus, & syluestris dicitur: haec
vtraque species, etiam duplex est: hortensis nempe vna, latis fo¬
lijs, communiter endiuia vocatur: altera angustis, que vulgo sca¬
riola quasi seriola nuncupatur. syluatica, cichorium appellatur: eius
vna differentia latior est, & in hortis quoque colitur: quae etiam
scariola dici solet: quòd domesticae similis existat: altera minori¬
bus folijs. vtraque intybi species, praesertim quae siccae & frigi¬
dae temperaturae secundo excessu existit, etiam humorem copio¬
siorem habet adiunctum, astringentis naturae particeps, subama¬
ra, calidis iecoris affectibus idonea: oscula venarum eiusdem ex¬
purgat: viscus ipsum corroborat: frigidas intemperies non ma¬
gnopere offendit, sicut alia frigida, astrictionis, & amaritudinis
expertia. Ad haec iuuat etiam intemperies solas, tum per se tum
lijs humoribus admistas: ex melle quidem illos per vrinam edu¬
cunt: inpotu autem aridae inspersae idem pręstant, sicut etiam de¬
coctarum ius. Quod si obstructum sit iecur, non autem calida la¬
boret