867
Nasturcij.
Viticis.
Cyminum.
Melanthij.
Sefeli.
Pedicularia her¬
ba staphisagria.
Napi semen.
Cardamomum.
Dauci semen.
150
DE MEDICINA VETERI ET NOVA
Nasturcij, adurit. miscetur remedijs, quae asthmaticis exhiben
tur: crassos succos incidit: herba arefacta semini aequalem obti¬
net facultatem.
Viticis, vulgo agni casti, adeò calefacit, vt capiti dolorem gi¬
gnat: sin autem frigatur, minùs illud tentat. Quomodocunque au¬
tem sumptum, flatus discutit, veneremque compescit: sicut her¬
ba ipsa tum esa, potáque, tum substrata, castitatem parit.
Cymini, vrinam mouet, flatus discutit, sicut anisi, foeniculi, ca¬
rui. adhaec etiam nonnihil astringit: coctum, illitumque ex oleo
& hordei farina, tormina, inflationésque discutit.
Melanthij, officinis nigellae, aromaticum & nonnihil acre est,
eóque piper aliud appellatur: id non nisi satum crescit. quod au¬
tem in tritico inuenitur, pseudomelanthion est: verum extenuat,
flatus discutit potum: vteri, & stomachi vitia emendat: menstrua
prouocat: rectam spirationem iuuat: lumbricos tum esum, tum i5
foris admotum enecat. In vlceribus autem renum uesicae, & vte¬
ri non confert ob acrimoniam: in lintheo autem adhibitum, &
continuè olfactum destillationes sanat: clauos, lepras, atque myr¬
mecias extrahit.
Sefeleos, vulgo sileris montani semen, hoc est Massiliensis,
nam aliud ad nos non conuehitur. Inuenitur Parisiis, Mons¬
pessuli, & alibi, quod est Peloponesiacum & Aegyptiacum.
Massiliense verò praecellit: proximum huic, quod in montibus
calidis, & siccis nascitur. Quando autem in compositionibus sese¬
li citra adiectionem ponitur, Massiliense intelligi debet: opti¬ 25
mum medicamentum est, in discutiendis flatibus: vrinas mouet,
extenuat: eóque commitialibus, & orthopnoicis opitulatur.
Staphidisagriae, quae est herba pedicularia, semen acre est vehe
menter, vt ex capite pediculos purget. Item abstergit validè, ad
scabiem accommodatum: nec non vrendi vim obtinet.
Napi, contra venena antidotis miscetur: decoctum eius pur¬
gationibus foeminarum, & vesicae conuenit, menstrua & vrinas
prouocans, sed non vbique nascitur.
Cardamomi, semine carent officinae: eius loco vtuntur varijs se¬
minibus odoratis: quorum primum Cardamomum majus: se
cundum, nigellum, melanthij genus: tertium, granum paradisi
nuncupatur: quae omnia neque Graecorum, neque Arabum car¬
damomum existunt. Arabum respondet sinapi. calefacit, discutit,
lumbricos necat: scabiem ex aceto sanat: ex vino sumptum reni¬
bus & vrinae difficultati medetur.
Dauci, tria sunt genera, primùm Italicum, quod syluestrem
pastinacam imitatur: alterum Creticum, quod legitimum est. Id
crescit