867
"contrarijs qualitatibus opprimit, & animales vires suscitat, vt
morbi impetum violentiámque facilè ferat: atque ita materiam
quae subest, concoquat, superétque". MATHETES, Cur ergò nos non
Victus tenuis fe:
bribus cur vtilis.
132
DE MEDICINA VETERI ET NOVA
eisdem etiam hodie vtimur, quibus veteres: cùm tam foeliciter cu
rationes hisce remedijs, profecerint? GERON, Quia olim corpora
humana robustiora erant, hodie luxu corrupta, delicatioraque cua
serunt: quibus suauia, & palatui grata magis commendantur:
quanquàm hodie medicamenta arte chemica multò melius prae
parari possint, vt stomachum, minùs offendant. MATHETES, Cur
victum tenuem febrium concoctioni prodesse dicis? GERON, Quia„
solidae partes, dum non satis alimenti inde suppeditatur, materi¬
am morbi aggredi, & euincere necessariò coguntur, si magis nu¬
triri desiderent. Idcirco etiam Hippocrates nunc ptisana tantum,
nunc eius cremore: aliâs mulsa, aliâs oxymelite: interdum sorbiti¬
onibus frumentaceis in aegris curandis vtitur: neque tenui solum ci¬
bo, sed etiam simplici. Nam varietas praesertim; cùm ex diuersis
facultatibus constet, noxia est, vt quae assumpta rectè concoqui
prohibeat. Quanquam autem interdum etiam inaedia humori¬
bus concoquendis sit necessaria, non tamen in totum, vel potu, vel
cibo destitui aegros oportet: sed ille concoctu facilis, boni succi,
& humidus esse debet, vt particulę alieno iam calore infestante,
faciliùs eum in alimentum mutare possint. Tempus nunc est, vt
subiungam quę sint medicamenta, quibus humores vitiosi
ad euacuationem praeparari debeant, vt commodi¬
ùs ipsa purgantur exequar, tum simpli¬
cia tum composita.
IOANNIS
Victus tenuis fe¬
bribus cur vtilis.