867
COMMENT. SECVNDIDIALOGVS V. 139
at, discutit, aperit, & nonnihil etiam astringit, siccatque, menses
vrinaque sducit: calculos comminuit: foeminas à partu pur¬
gat: aluum subducit: denique bilem, & pituitam educit leniter: vi¬
scosa crassáque è pectore, & pulmone recrementa, excreationibus
detergit: iecur, & ventriculum obstructionibus liberat: tum mac
eratum in apij, aut intybi aqua, aut cicerum nigrorum iure: tum
decoctum, cum momento zaccari inflanmmationes laterum per¬
sanat, atque haec omnia ex mediocri calore insito efficit: quate¬
nus autem modicè refrigerat, & astringit, ventris profluuium si¬
stit, ventriculum roborat.
Eupatorium Dioscoridis, quod Agrimonia vulgo appellatur,
calefacit mediocriter, lenit, extenuat, incidit, abstergit, nonnihil
astringit: ideò peculiariter obstructos iecoris meatus aperit, vi¬
scus ipsum corroborat: diuturnis & erraticis febribus idoneum.
Eupatorium Auicennae, hactenus pro vero à seplasiarijs habi¬
tum est. Eius ex vino per noctem macerati dilutum, dimidijque
cyathi instar pueris exhibitum, vermes mirificè necat.
Eupatorium Mesuae, officinis etiam familiare, non multùm ab
illius viribus dissidet, qui pro eo gratiolam accipiunt, falluntur,
nam hęc herba multò est amarior. In puluerem redacta, scrupuli¬
que instar ex iure aliquo sumpta, bilem & pituitam, non solum
vomitu, sed etiam alui, deiectione validissimè purgat, aquámque
subter cutem educit: quòd saepiùs experti sumus: cinamomi mo¬
mento adiecto, quò uentriculus inde offensus reficiatur.
Buglossum, vulgo borago dicitur, asperitatem gutturis le¬
nit, ex mulsa coctum: vino mixtum, hilaritatem inducit. Vnde
Lucanijs corrago vocatur, mutatione vnius literae: quòd cordis
affectibus maximè opituletur.
CALIDAE PRIMO, SICCAE SECVNDO.
Cassuta, vulgo cuscuta, & herbarijs podagra lini dicitur, ab¬
stergit, & cum astrictione corroborat: vrinam pellit: adhaec ieco¬
ris & lienis obstructiones aperit: item materias pituitosas, & bi¬
liosos humores extenuat: puerorum febribus auxiliatur. Minùs
autem ventriculum grauat, si anisi momentum adijciatur. absin¬
thio mista, praecipue bilem euacuat, si decocti eius felibra cùm
zaccari sescuncia propinetur.
Scolopendrium vulgo cetérach dictum, incidit, & aperit, cal¬
culum comminuit, lienes liquat, consumitque: difficultati vrinae
& regio morbo salutare, potu assumptum.
CALIDAE PRIMO, SICCAE TERTIO.
Absinthium ponticum, quod nostrati uiribus respondet,
M 4
Eupatorium Dio¬
scoridis.
Eupatorium Aui¬
cennae.
Eupatorium Me¬
suae.
Gatiola quomo¬
do differat ab eu¬
patorio.
Buglossum.
Herbae calidae
primo ordine sic¬
cae secundo.
Cassuta
Scolopendrium.
Absinthium