867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 141
triduum macerentur: postea addantur therebintinae vnciae tres,
olei veteris vnciae sex, croci scrupulus. Mixta in duplici vase co¬
quantur, donec vinum absumatur, serueturque vase vitreato, arte
autem chemica paratum multo est praestantius. Hoc oleum coxen¬
dicis doloribus accomodatissimum, vlcera insanabilia restituit.
Hedera, viridis partim acris est, partim aquea. Arida au¬
tem tum astringit, tum acris est: folia eius viridis in vino decocta,
vlcera grandia conglutinant, & maligna restituunt: ambusta cica¬
trice obducunt: ex aceto lienosis conferunt: flores aliquanto validio
res sunt: in puluerem redacti, cum cerato ambustis opitulantur. Suc¬
cus naribus infusus caput purgat: vetustas auriumfluxiones, vlce
raque tum illarum tum narium sanat: si acrior est, rosaceo, aut dulci
oleo diluitur, lachrima lendes necat: caput pilis nudat: leuiter vrit.
Saluia, leniter astringit: suffitu menstrua immoderacè fluen¬
tia, adeóque muliebrem fluorem sistit: succus eius potus cum mo¬
dico sale, quarto post menstrua die faecundas mulieres reddit.
Rosmarinus, emollit, digerit, incidit, & abstergit: decoctum
eius regio morbo auxiliatur: succus tum radicis, tum herbae, mi¬
stus melle, oculorum aciem ex humorum crassitudine obtusam
emendat.
Scordium, amarum & acre est: expurgat viscera, tum imen¬
strua vrinámque prouocat. Conuulsa ruptáque, laterum dolo¬
res ab obstructione, & frigore natos epotum lanat. Viride illi¬
tum magna vulnera conglutinat: sordida verò purgat: aridum
obductum contumacia ad cicatricem perducit.
Lupus salictarius, vulgo lupulus: uim habet purgatoriam:
nam bilem regio morbo laborantibus detrahit, ex sero potus: pi¬
tuitam quoque in aqua inter cutem per aluum exigit.
ALIDAE SECVNDO, SICCAE TERTIO.
Melissophyllon, ventriculi frigidi & humidi concoctionem
iuuat: obstructiones cerebri aperit: cordis imbecillitati confert:
cardiacam affectionem sanat: melancolicos affectus remouet.
Marrubium, iecur & lienem obstructione liberat: thoracem
& pulmonem expurgat: menstrua prouocat. Succus eius ad aci¬
ei oculorum claritatem cum melle prodest, naribus inditum: au¬
riginem purgat, & aurium dolores inueteratos tollit: in quibus
meatus ipse, & membranae cerebri humoribus oppletae sunt, ex¬
trinsecus abstergit, & discutit.
Chamaepitys, amarior quàm acris est: expurgatque, & abster¬
git viscera magis quam calefacit: iecoris obstructionem aperit, & ar¬
quato morbo opitulatur: menstrua & vrinam tum pota, tum illita
Hedera.
Saluia.
Rosmarinus.
Scordium
Lupus salictari¬
us, uulgo lupulus
Melissopbylluum.
Marrubium.
Chamaepitys