485
DIVERSORVM. 190
Et de hoc dicunt philosophi proijce unum pondus super centum
cupri praeparati & conuertetur in argentum uerum & pu¬
rum. Tu autem proijce quantum sufficere uidetur oculo tuo,
quia quanto melius & perfectius egeris tanto melius & plus
de eo in metalli speciem conuertes. Hoc autem secretum ma¬
ximum totius philosophiae ab omnibus philosophis semper est
absconditum. Si autem ad aurum operari uolueris ut praedi¬
ctum est omnino facias, hoc addito, quòd tribus partibus ter¬
rae rectificatae, unam ignis addas, & hoc totum cera cum
oleo suo, ut dictum: est, & ceratum soluè & coagula ut
praedictum est & proijce unum pondus super 50. lunae, ut dictum
est in capitulo suo, praeparatae, & conuertetur in solem ue¬
rum absque dubio.
LICET haec absurda uideantur, nemo tamen omnia
nouit, Nam scriptum est stulti aliquando sapiunt. collige tu,
si quae tibi placent, quae uero displicent abijce. sed si recte re¬
rum ordinem atque essentiam nosti, & qua nam uia, quo¬
ue pacto actiua passiuis conueniant, & quam lata, quam
ue profunda sit haec magica et naturalis applicatio, forte ea,
quae in hoc capite leges non condemnabis.
CAPILLI & oua sunt putrefacienda sub fimo calido
equino, non contemnat quis putrefactiones spirituum in fi¬
mis & solutiones eorum, quia pro certo ex hoc accipiunt, bo¬
nitatem digestionis. Nota quòd melior spiritus ouorum
dicitur esse in testis exterioribus & dealbantur per calcinatio¬
nem solam, debentque primo purgari à tela & postea teri.
Postea ablui quando munda sunt in simplici capitello, et ablu¬
ti poni in forti uase tereo cooperto propter alios cineres & di¬
missis aliquibus foraminibus paruis in circuitu uasis & in co¬
operculo ut fumus exire possit, debetque uas poni in igne fortis¬